라틴어 문장 검색

hinc iam per otium in urbem reduci quid tibi obviam processere officiorum plausuum, fletuum gaudiorum, magis temptant vota conicere quam verba reserare, siquidem cernere erat refertis capacissimae domus atriis illam ipsam felicissimam stipati reditus tui ovationem, dum alii osculis pulverem tuum rapiunt, alii sanguine ac spumis pinguia frena suscipiunt, alii sellarum eques-trium madefacta sudoribus fulcra resupinant, alii de concavo tibi cassidis exituro flexilium lamminarum vincla diffibulant, alii explicandis ocrearum nexibus implicantur, alii hebetatorum caede gladiorum latera dentata pernumerant, alii caesim atque punctim foraminatos circulos loricarum digitis livescentibus metiuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 5:1)
quid te, quae mediis servata penatibus arbor tecta per et postes liquidas emergis in auras, quo non sub domino saevas passura bipennes?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci27)
praecipuus sed enim labor est exscindere dextra oppositas rupes et saxa negantia ferro, hic pater ipse loci positis Tirynthius armis insudat validaque solum deforme bipenni, cum grave nocturna caelum subtexitur umbra, ipse fodit, ditesque Caprae viridesque resultant Taurubulae, et terris ingens redit aequoris echo, non tam grande sonat motis incudibus Aetne, cum Brontes Steropesque ferit, nec maior ab antris Lemniacis fragor est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis55)
puer ille, puer malasque comamque integer, ignaro cui tunc Thebana bipennis in galeam librata venit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권206)
madet ardua fletu iam galea atque ocreae clipeum excepere cadentem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권22)
lora excussa manu, retroque in terga volutus semianimos artus ocreis retinentibus haeret;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권239)
Iamque domos patrias Scythicae post aspera gentis proelia laurigero subeuntem Thesea curru laetifici plausus missusque ad sidera vulgi clamor et emeritis hilaris tuba nuntiat armis, ante ducem spolia et, duri Mavortis imago, virginei currus cumulataque fercula cristis et tristes ducuntur equi truncaeque bipennes, quis nemora et solidam Maeotida caedere suetae, corytique leves portantur et ignea gemmis cingula et informes dominarum sanguine peltae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권260)
Ipsa bipenne suos caedit violenta lacertos Sanguineque effuso spargit inulta deam, Statque latus praefixa veru, stat saucia pectus, Et canit eventus, quos dea magna monet:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 630)
arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, omnia ex aere, haec ut tegumenta corporis essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 437:3)
de armis quicquam mutatum, ocreae tantum ademptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 440:3)
spongia pectori tegumentum et sinistrum crus ocrea tectum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 562:1)
ferro et bipennibus] ἑ`ν δια` δυοῖν. ferro et bipennibus tautologia est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6271)
nam bipennis per se plenum est et securim significat, ut crebrisque bipennibus instant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1352)

SEARCH

MENU NAVIGATION