라틴어 문장 검색

Nam cum aliquis eorum hominibus nummatis fatua fata vendiderit, mox ut oculum a tabellis eburneis ad domus suae moderamen ac sollicitudinem revocaverit, non solum vocibus sed etiam plagis emendat uxorem, non dico si petulantius iocantem, sed si inmoderatius per fenestram aspicientem animadverterit.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 2:3)
Verba haec sunt Metelli Adversus C. Manlium, tribunum plebis, a quo apud populum in contione lacessitus iactatusque fuerat dictis petulantibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XI 3:1)
Multam dictam esse ab aedilibus plebei Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 1:1)
NON in facta modo, sed in voces etiam petulantiores publice vindicatum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 2:1)
Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 1:1)
Cui rex (licit nihil haberet e pedantio) responsum tamen versibus simiiter Latinis scribi iussit in person quidem regis ipsius, magno tamen cum vilipendo prioris, cuius genio et petulanti tanquam facetiis scurrae se oblectabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:18)
Et revera nihil aliud fuit ista legatio quam blanditiae ad regem comitate deliniendum ut amice erga Gallum affectus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 3:2)
At si quem profanum, uti uulgo solitum uobis, blanditiae uestrae detraherent, minus moleste ferendum putarem — nihil quippe in eo nostrae operae laederentur — hunc uero Eleaticis atque Academicis studiis innutritum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:4)
eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:28)
Postremo felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque ad uera bona reduces unco retrahit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:10)
quos inter petulans alta cervice Iuventas excludit Senium luco.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:48)
sed ne qua vacaret pars ignominia neu quid restaret inausum, arma etiam violare parat portentaque monstris aggerat et secum petulans amentia certat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:142)
nulla meos traxit petulans audacia sensus, liberior iusto nec mihi lingua fuit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem2)
crebris periuria nectit blanditiis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:105)
iamque lasciva oscula et praenuntias flagitii blanditias adnotantibus proximis, Senecam contra muliebris inlecebras subsidium a femina petivisse, immissamque Acten libertam quae simul suo periculo et infamia Neronis anxia deferret pervulgatum esse incestum gloriante matre, nec toleraturos milites profani principis imperium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 2장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION