라틴어 문장 검색

Forma pudicicie custosque Modestia dotes Apponit proprias et donum cetera uincens Dona, nec in dando mensuram deserit, immo Singula describit certo moderamine finis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:1)
Militat a dextris Racio, Constancia leuam Assequitur partem, totamque Modestia plebem Ordinat, et peditum strepitus Prudencia frenat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:6)
Alia, suae lucis privilegiata temperie, bonitatis gratia sororum trahebat collegia, in qua aries frontis honore superbiens, gregis postulabat dominium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:52)
Hic est splendor nunquam deficiens, vita indefessa, [0452A] non moriens, fons semper scaturiens, seminale vitae seminarium sapiens, principale principium, initiale bonitatis initium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:12)
Sed tamen antequam ad sequentia meae orationis evadat excursus, quia tuae humanitatis imbecillitati compatior, ignorantiae tuae tenebras, pro meae possibilitatis [0455A] volo modestia exstirpare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:4)
Non enim originalem Cupidinis naturam in honestate, redarguo, si circumscribatur frenis modestiae, si habenis temperantiae castigetur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:4)
Per has, humanum genus modestiae limites excedit, temperantiae frena postponit, castitatis sigilla confringit, meae largitionis gratiam non attendit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:15)
Ne te gulosae Scylla voraginis [0471A] Mergat profunda nocte libidinum Praebe palato frena modestiae, Ventri tributum solve modestius, Imbrem Lyaei semita gutturis Libet modeste Bacchica pocula:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:1)
Oculi, simplicitatis disciplinati modestia, nullius petulantiae lasciviebant excursibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:4)
Cumque Natura eidem festivitate collocutionis applauderet, ecce matrona regulari modestia disciplinans incessum, ad nos videbatur sui itineris tramitem lineare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:1)
Dum Natura Largitati primitivae salutationis, amicaeque applausionis jura persolveret, ecce puella lentitudine pigritantis gressus morosior, columbini vultus placiditate serenior, modicitate staturae castigatioris humilior, ad nos divertere testudinei gressus modestia, videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:1)
Episcopus vero de Podio, Reymerus nomine, [0423D] omni bonitate repletus, non modica manu et apparatu circa urbem vires augebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 46:1)
Conspiraverunt enim se non alium recipere, nisi fratrem aut unum de sanguine, et propter inaestimabilem ejus bonitatem et nimiam largitatem, et propter jusjurandum quo firmaverunt [0584D] se nunquam pati alienigenum regnare, aut sedere in throno Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:8)
De qua spe namque dicitur, "Spera in Deo, etfac bonitatem."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 43:3)
Et alibi,"Spera in Domino, et fac bonitatem:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 44:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION