라틴어 문장 검색

materiam dat bonorum ac malorum et initia rerum apud nos in malum bonumve exiturarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 2:3)
Neque enim debemus bona ejus recipere, ut mala quoque recipere cogamur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:34)
quia si aliquid, ut finis ipsius iuris, absque iure obtineretur, ita esset finis iuris, hoc est comune bonum, sicut exhibitio facta de male acquisito est elimosina;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:44)
Quin potius faciendum est bonum, ut declinemus a malo;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 14:9)
Eadem enim virtute et mala fortuna vincitur et ordinatur bona.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 8:6)
quid enim prohibet nos beatam vitam dicere liberum animum et erectum et interritum ac stabilem, extra metum, extra cupiditatem positum, cui unum bonum sit honestas, unum malum turpitudo, cetera vilis turba rerum nec de- trahens quicquam beatae vitae nec adiciens, sine auctu ac detrimento summi boni veniens ac recedens ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 20:2)
Ubi autem ad malum acceditur aut peiorum metu aut spe bonorum, ad quae pervenire tanti sit devorata unius mali patientia, dissident inter se iudicia facientis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 18:2)
Sola est enim diuina uis cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo alicuius boni elicit effectum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:22)
Quis enim nesciat, quis ita sit stultus, ut non videat quod salus huius mortalis corporis et mem- brorum corruptibilium virtus et victoria de hominibus inimicis et honor atque potentia temporalis et cetera ista bona terrena et bonis dentur et malis et bonis auferantur et malis?
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 11:1)
ut ex mundi bonis facias opera bona et propter mundi bona non facias opera mala, aut non impedit coniunx aut impedire non debet.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 12:12)
'Nimium boni est, cui nihil est mali'. nos beatam vitam non depulsione mali, sed adeptione boni iudicemus, nec eam cessando, sive gaudentem, ut Aristippus, sive non dolentem, ut hic, sed agendo aliquid considerandove quaeramus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 53:8)
Quae uero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio quam ut bonis tum aduersa tum prospera, malis etiam tum optata tum odiosa contingant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:4)
Oro te, quid habent tantum boni secundae nuptiae, ut haec mala valeant conpensare?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:27)
ad eas enim res referre, quae agas, quarum una, si quis malo careat, in summo eum bono dicat esse, altera versetur in levissima parte naturae, obscurantis est omnem splendorem honestatis, ne dicam inquinantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 30:4)
in eo igitur qui non est, si malo careat, continuone fruitur summo bono?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 40:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION