라틴어 문장 검색

quod Hirtium per me meliorem fieri volunt, do equidem operam et ille optime loquitur sed vivit habitatque cum Balbo qui item bene loquitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 8:4)
illud velim in bonam partem accipias me agere tecum quod tibi maiori curae sciam esse quam ipsi mihi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 6:1)
velim deinceps meliora sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 10 5:5)
Dumque redire voles aevi melioris in annos, Ut vetus Admeti decipiare socer . Aut eques in medii mergare voragine caeni, Dummodo sint fati nomina nulla tui . Atque utinam pereas , veluti de dentibus orti Sidonia iactis Graia per arva manu . Et quae Pilthides fecit , pariterque Molinae Eveniant capiti vota sinistra tuo :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 21:1)
ante omnia ne sit vitiosus sermo nutricibus, quas si fieri posset sapientes Chrysippus optavit, certe quantum res pateretur optimas eligi voluit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 33:1)
ego porro eum qui nolit in numero praecipientium non habeo, posse autem maxime, si velit, optimum quemque contendo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 36:1)
nam cum philosophum dicunt, hoc accipi volunt virum bonum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 345:2)
prius tamen sit vitiis carere, ne, dum volumus esse meliores veteribus, simus tantum dissimiles.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 217:6)
Saepe maiores vostrum, miseriti plebis Romanae, decretis suis inopiae eius opitulati sunt ac novissume memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni volentibus omnibus bonis argentum aere solutum est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 33장4)
Itaque pars magna bonitatis est velle fieri bonum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 3:6)
Adice, quod multa, quae bona videri volunt, animalibus quam homini pleniora contingunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 15:1)
interim, si hoc colligere vis virum bonum non debere ebrium fieri, cur syllogismis agis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 18:2)
Denique quod optimum videri volunt saeculum, aureum appellant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 13:4)
cum praesertim nemo tam hebes sit, qui ignorare possit dicendi ac suadendi quod quisque aut velit aut optimum putet, nunc occasionem esse, priusquam quicquam decernamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 244:1)
cum iis mandatis a patre profectum postea consecutos equites, qui devictam Macedoniam nuntiarent gratularique senatui iuberent et indicare ita eam rem laetitiae patri suo esse, ut Romam venire velit Iovique optimo maximo in Capitolio sacrificare et grates agere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 151:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION