라틴어 문장 검색

quod vobis brevi probassem, nisi mihi fortuna proprium consilium extorsisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 35 1:1)
brevi illo tempore Q. Cati Aemiliani, hominis honesti, quem vos nostis, duo homines occiderunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 2:1)
Hic insidiatus nocte iumentis ducis, Cum veste et auro et magno argenti pondere Avertit mulos.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.2)
Audies brevi nuptias lugentis nuptias senis;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 7:1)
primus amans carmen vigilatum nocte negata dicitur ad clausas concinuisse fores, eloquiumque fuit duram exorare puellam, proque sua causa quisque disertus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권77)
prima mihi nocte videnda stella est in cunas officiosa Iovis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권62)
"hi, quos superbus despicis, quos execrandos iudicas, brevi ulcerosos exuent artus et incolumes erunt, cum carne corruptissima tandem soluti ac liberi pulcherrimo vitae statu in arce lucebunt Patris, non sordidati aut debiles, sicut videntur interim, sed purpurantibus stolis clari et coronis aureis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.87)
quid brevi fortes iaculamur aevo multa?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 163)
sortiti nocte singuli per ordinem cum ferro cubiculum intrarunt patre dormiente;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 161:2)
ita brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas facta erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장3)
Nam Iugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissime parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maximo terrori esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장4)
Sed res Persarum brevi adoleuit, ac postea nomine Numidae, propter multitudinem a parentibus digressi, possedere ea loca, quae proxima Carthagine[m] Numidia appellatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장12)
Quibus rebus et artibus brevi Mario militibusque carissimus factus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 96장3)
Adicere his longum est, quod patres quoque occisorum eadem nocte dimissis per domos centurionibus confecit, id est, homo misericors luctu liberavit !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 119:1)
Nocte quomodo hostem ciuemque distinguam?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, non recepti ab imperatore.14)

SEARCH

MENU NAVIGATION