라틴어 문장 검색

at Britannorum copiae passim per catervas et turmas exultabant, quanta non alias multitudo, et animo adeo feroci ut coniuges quoque testis victoriae secum traherent plaustrisque imponerent quae super extremum ambitum campi posuerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 34장4)
Boudicca curru filias prae se vehens, ut quamque nationem accesserat, solitum quidem Britannis feminarum ductu bellare testabatur, sed tunc non ut tantis maioribus ortam regnum et opes, verum ut unam e vulgo libertatem amissam, confectum verberibus corpus, contrectatam filiarum pudicitiam ulcisci.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 35장1)
quippe sunt qui paulo minus quam octoginta milia Britannorum cecidisse tradant, militum quadringentis ferme interfectis nec multo amplius vulneratis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장7)
auxitque copias Caesar missis ex Germania duobus legionariorum milibus, octo auxiliarium cohortibus ac mille equitibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 38장2)
Germania omnis a Gallis Raetisque et Pannoniis Rheno et Danubio fluminibus, a Sarmatis Dacisque mutuo metu aut montibus separatur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 1장 1:1)
nunc singularum gentium instituta ritusque quatenus differant, quaeque nationes e Germania in Gallias commigraverint, expediam.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 3:2)
Ultra hos Chatti initium sedis ab Hercynio saltu incohant, non ita effusis ac palustribus locis ut ceterae civitates in quas Germania patescit, durant siquidem colles, paulatim rarescunt, et Chattos suos saltus Hercynius prosequitur simul atque deponit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 30장 1:1)
tam diu Germania vincitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 2:3)
plus tamen ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax emollierit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 5:1)
quod Britannorum olim victis evenit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 5:4)
Ipsi Britanni dilectum ac tributa et iniuncta imperii munia impigre obeunt, si iniuriae absint:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 1:1)
Namque absentia legati remoto metu Britanni agitare inter se mala servitutis, conferre iniurias et interpretando accendere:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 1:1)
quantulum enim transisse militum, si sese Britanni numerent?
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 4:1)
iam Britannorum etiam deos misereri, qui Romanum ducem absentem, qui relegatum in alia insula exercitum detinerent;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 6:1)
iam vero principum filios liberalibus artibus erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, ut qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION