라틴어 문장 검색

Hunc conspicatae naves, quae iussu Bruti consuetudine cotidiana ad portum excubabant, sublatis ancoris sequi coeperunt.
(카이사르, 내란기, 2권 22:4)
Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio consulibus.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 6장3)
Si [id] ita fecisset, sibi populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram; si non impetraret, sese, quoniam M. Messala, M. Pisone consulibus senatus censuisset uti quicumque Galliam provinciam obtineret, quod commodo rei publicae facere posset, Haeduos ceterosque amicos populi Romani defenderet, se Haeduorum iniurias non neglecturum.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 35장4)
D. Brutum adulescentem classi Gallicisque navibus, quas ex Pictonibus et Santonis reliquisque pacatis regionibus convenire iusserat, praeficit et, cum primum possit, in Venetos proficisci iubet. Ipse eo pedestribus copiis contendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 11장5)
neque satis Bruto, qui classi praeerat, vel tribunis militum centurionibusque, quibus singulae naves erant attributae, constabat quid agerent aut quam rationem pugnae insisterent.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장3)
in his vir fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat amicus a senatu nostro appellatus.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 12장4)
At Caesar biduum in his locis moratus, quod haec de Vercingetorige usu ventura opinione praeceperat, per causam supplementi equitatusque cogendi ab exercitu discedit; Brutum adulescentem his copiis praeficit;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 9장1)
Mittit primo Brutum adulescentem cum cohortibus Caesar, post cum aliis Gaium Fabium legatum; postremo ipse, cum vehementius pugnaretur, integros subsidio adducit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 87장1)
iam Chrysogonis tua, Brute, potestas Narcissisque datur?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:269)
remeate tenebris, agmina Brutorum Corvinorumque catervae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:279)
sic Bruti despectus honos?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:88)
nunc Brutus amaret vivere sub regno, tali succumberet aulae Fabricius, cuperent ipsi servire Catones.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:84)
mirabere Brutum.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:242)
iam Thybris in uno et Bruti cernit trabeas et sceptra Quirini.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:276)
sic trabeis ultor Stilicho Brutusque repertor.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:163)

SEARCH

MENU NAVIGATION