라틴어 문장 검색

Papirius C. Iunium Bubulcum magistrum equitum dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 546:1)
eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore locata est, quam consul bello Samnitium voverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 638:1)
ceterum tantum Romae terrorem fecere, quia vix credibile erat tam adfectis rebus solos per se Aequos ad bellum coortos, ut tumultus eius causa dictator diceretur C. Bubulcus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 9:1)
Iunium Bubulcum dictatorem missum in Sallentinos in quibusdam annalibus invenio et Cleonymum, priusquam confligendum esset cum Romanis, Italia excessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 14:1)
exemplaque in eam rem se habere, vetus L. Postumi Megelli, qui interrex iis comitiis quae ipse habuisset consul cum C. Iunio Bubulco creatus esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 84:1)
tunc Diana eius castitate commota revocavit eum in vitam per Aesculapium, filium Apollinis et Coronidis, qui natus erat exsecto matris ventre, ideo quod, cum Apollo audisset a corvo, eius custode, eam adulterium committere, iratus Coronidem maturo iam partu confixit sagittis - corvum vero nigrum fecit ex albo - et exsecto ventre Coronidis produxit ita Aesculapium, qui factus est medicinae peritus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7615)

SEARCH

MENU NAVIGATION