라틴어 문장 검색

ea virgo nationis Bructerae late imperitabat, vetere apud Germanos more, quo plerasque feminarum fatidicas et augescente superstitione arbitrantur deas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 61장5)
postquam uero pontificatum maximum, quem numquam uiuo Lepido auferre sustinuerat, mortuo demum suscepit, quidquid fatidicorum librorum Graeci Latinique generis nullis uel parum idoneis auctoribus uulgo ferebatur, supra duo milia contracta undique cremauit ac solos retinuit Sibyllinos, hos quoque dilectu habito;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 1:1)
hoc spectaculo classis Sicula et Rhodia concurrerunt, duodenarum triremium singulae, exciente bucina Tritone argenteo, qui e medio lacu per machinam emerserat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 6:7)
nam et mandata Neronis de nece sua ad procuratores clam missa deprenderat et confirmabatur cum secundissimis auspiciis et ominibus uirginis honestae uaticinatione, tanto magis quod eadem illa carmina sacerdos Iouis Cluniae ex penetrali somnio monitus eruerat ante ducentos annos similiter a fatidica puella pronuntiata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 2:4)
Die iam inlustri signum e tabernaculo regis bucina dabatur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 10:1)
Prima deum magnis canimus freta pervia natis fatidicamque ratem, Scythici quae Phasidis oras
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 3:1)
aequora tecum ingredior, nec fatidicis avellere silvis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 326:1)
nova cuncta vident Thyneaque iuxta litora fatidici poenis horrentia Phinei,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 445:1)
omine fatidicae Phrixus movet agmina cervae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 76:1)
figamus septimo mense tabernaculum et sollemne ieiunium bucina concrepemus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:17)
nam si Vergilio puer et tolerabile desset hospitium, caderent omnes a crinibus hydri, surda nihil gemeret grave bucina:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII23)
dicere vix possis quam multi talia plorent et quot venales iniuria fecerit agros Sed qui sermones, quam foedae bucina famae!
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV50)
Boeoti coiere duces, quos impiger ambit Fatidica Cephisos aqua, Cadmeaque Dirce, Pisaeaeque manus, populisque per aequora mittens Sicaniis Alpheus aquas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:4)
finemque expromere rerum Sollicitat superos, multosque obducta per annos Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:44)
Illa, pavens adyti penetrale remoti Fatidicum, prima templorum in parte resistit, Atque, deum simulans, sub pectore ficta quieto Verba refert, nullo confusae murmure vocis Instinctam sacro mentem testata furore, Haud aeque laesura ducem, cui falsa canebat, Quam tripodas, Phoebique fidem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION