라틴어 문장 검색

Mox manum etiam demisit in sinum et pertrectato vasculo tam rudi Haec inquit belle cras in promulside libidinis nostrae militabit;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:13)
et qui dies boni quique incommodi essent, distinguente bulla notabantur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:7)
Minoris quam muscae sumus, muscae tamen aliquam virtutem habent, nos non pluris sumus quam bullae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 42:11)
Bulla super frontem parvis argentea loris vincta movebatur parilique aetate:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:4)
qui tactus ab illo intumuit sic ut fulvo perlucida caeno surgere bulla solet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 68:9)
me paterno in atrio ut obsoletum vasculum caducis Christus aptat usibus sinitque parte in anguli manere.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus9)
"pone hoc caducum vasculum conpage textum ferrea, quod dissipatum solvitur, et liber in caelum veni."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.91)
"non erubescis, stulte, pago dedite, te tanta semper perdidisse obsonia quae dis ineptus obtulisti talibus, quos trulla, pelvis, cantharus, sartagines, fracta et liquata contulerunt vascula?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1116)
filius extinctum belli sub sorte cadaver aspexit si forte patris, fulgentia bullis cingula et exuvias gaudet rapuisse cruentas:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1126)
Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim quae mittit dona hospitio cum iungeret absens Caedicus, ille suo moriens dat habere nepoti, [post mortem bello Rutuli pugnaque potiti] haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:30)
et iam iamque magis cunctantem flectere sermo coeperat, infelix umero cum apparuit alto balteus et notis fulserunt cingula bullis Pallantis pueri, victum quem volnere Turnus straverat atque umeris inimicum insigne gerebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:13)
nam ut vascula oris angusti superfusam humoris copiam respuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 95:1)
quis non faber vasculum aliquod, quale nunquam viderat, fecit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 273:2)
mox ubi bulla rudi dimissa est aurea collo, matris et ante deos libera sumpta toga, tum tibi pauca suo de carmine dictat Apollo et uetat insano uerba tonare Foro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 142)
pro crine racemifer exit plurima per frontem constringens oppida palmes, perque umeros teretes, rutilantes perque lacertos pendula gemmiferae mordebant suppara bullae, segnior incedit senio venerandaque membra viticomam retinens baculi vice nectit ad ulmum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 143)

SEARCH

MENU NAVIGATION