라틴어 문장 검색

Fidi scelerum suetique ministri, Effractos circum tumulos ac busta vagati, Conspexere procul praerupta in caute sedentem, Qua iuga devexus Pharsalica porrigit Aemus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:36)
per busta sequar, per funera custos;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:56)
Properate mori, magnoque superbi Quamvis e parvis animo descendite bustis, Et Romanorum manes calcate deorum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:41)
Petimus non singula busta, Discretosque rogos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:46)
Omnia maiorum vertamus busta licebit, Et stantes tumulos, et qui radice vetusta Effudere suas, victis compagibus, urnas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:83)
Nullus ab Emathio religasset litore funem Navita, nec terram quisquam movisset arator, Romani bustum populi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:85)
te parva tegant ac vilia busta, Invidiosa tamen, Crasso quaerente sepulchrum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:38)
bustum cineresque movere Thessalicos audes, bellumque in regna vocare?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:53)
Sit satis, o superi, quod non Cornelia fuso Crine iacet, subicique facem complexa maritum Imperat, extremo sed abest a munere busti Infelix coniux, nec adhuc a litore longe est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:14)
Inde rapit flammas, semiustaque robora membris Subducens, Quaecumque es, sit, neglecta, nec ulli Cara tuo, sed Pompeio felicior umbra, Quod iam compositum violat manus hospita bustum, Da veniam;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:16)
Interea parvo signemus litora saxo, Ut nota sit busti;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:30)
Carpitur, et lentum Magnus destillat in ignem, Tabe fovens bustum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:34)
Nautaque ne bustum religato fune moveret, Inscripsit sacrum semiusto stipite nomen:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:42)
Surgit miserabile bustum Non ullis plenum titulis, non ordine tanto Fastorum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:58)
Quis busta timebit?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION