라틴어 문장 검색

Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente mortiferam possit cladem conflare coorta morbida vis hominum generi pecudumque catervis, expediam, primum multarum semina rerum esse supra docui quae sint vitalia nobis, et contra quae sint morbo mortique necessest multa volare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:1)
ea cum casu sunt forte coorta et perturbarunt caelum, fit morbidus aeër. atque ea vis omnis morborum pestilitasque aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta de terra surgunt, ubi putorem umida nactast intempestivis pluviisque et solibus icta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:2)
inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum morbida vis in cor maestum confluxerat aegris, omnia tum vero vitai claustra lababant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:6)
extorquebat enim vitam vis morbida membris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:9)
nec minimam partem ex agris maeror is in urbem confluxit, languens quem contulit agricolarum copia conveniens ex omni morbida parte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:3)
Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et nimium cocta, sed tempore suo temperate adulta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 8:5)
Hi aut corporei sunt aut circa corpus, solisque sunt caducis corporibus familiares.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 16:3)
efrgo si dignitas divinorum corporum sensum dedignatur quasi aptum caducis, multo magis anima maiores est maiestatis quam ut sensu egeat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 16:5)
Sit vultus tibi levior licebit Tritis litoris aridi lapillis, Sit moro coma nigrior caduco, Vincas mollitia tremente plumas Aut massam modo lactis alligati, Et talis tumor excitet papillas, Qualis cruda viro puella servat, Tu nobis, Clyte, iam senex videris:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXIV2)
ad pro 'apud'. caduci qui bello ceciderunt, id est mortui, a cadendo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4812)
caduco morituro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6222)
beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 26:3)
sed quoniam res humanae fragiles caducaeque sunt, semper aliqui anquirendi sunt quos diligamus et a quibus diligamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 129:1)
quis enim confidit semper sibi illud stabile et firmum permansurum, quod fragile et caducum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 112:4)
sumet alius nisi in terrestri, nisi in eo qui natus sit, nisi in eo qui adoleverit, nisi in eo qui didicerit, nisi in eo qui ex animo constet et corpore caduco et infirmo, postremo nisi in homine atque mortali.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 98:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION