라틴어 문장 검색

non negabunt turpissimum puerum, corpore putri et morbido, caducum, barbarum, rusticanum.
(아풀레이우스, 변명 42:14)
unum puerum atque eum caducum requiris, quem olim abesse pariter mecum scis.
(아풀레이우스, 변명 43:3)
nam caducum esse puerum nec tu audebis negare.
(아풀레이우스, 변명 43:13)
quod si magnum putarem caducum deicere, quid opus carmine fuit, cum incensus gagates lapis, ut apud physicos lego, pulchre et facile hunc morbum exploret, cuius odore etiam in uenaliciis uulgo sanitatem aut morbum uenalium experiantur?
(아풀레이우스, 변명 43:16)
ac multo plus ad caducos consternendos figulus ualet quam magus.
(아풀레이우스, 변명 43:18)
Aristoteles adeo in problematis scriptum reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat, eorum esse difficiliorem medelam.
(아풀레이우스, 변명 49:5)
est enim etiam eius egregius liber de caducis.
(아풀레이우스, 변명 49:7)
Immo enim si uerum uelis, Aemiliane, tu potius caducus qui iam tot calumniis cecidisti.
(아풀레이우스, 변명 50:1)
Sic eo profecto ceteri copiosum instruunt ignem aramque caespite virenti Marti deo faciunt.
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:11)
Visae interea mustelae etiam mortuum serpentem forinsecus mordicus attrahentes, et de ore pastoricii canis virens exsiluit ranula, ipsumque canem qui proximus consistebat aries appetitum unico morsu strangulavit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 31:5)
"asellus et nihilo minus morbo detestabili caducus vix etiam paucos holerum manipulos de proxumo hortulo solet anhelitu languido fatigatus subvehere, nedum ut rebus amplioribus idoneus videatur gerulus."
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:22)
Nam puelli puellaeque virenti florentes aetatula, forma conspicui, veste nitidi, incessu gestuosi, Graecanicam saltaturi Pyrrhicam dispositis ordinationibus decoros ambitus inerrabant, nunc in orbem rotatum flexuosi, nunc in obliquam seriem connexi et in quadratum patorem cuneati et in catervae discidium separati.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:7)
hic horrendus ille superum commeator et inferum, nunc atra nunc aurea facie sublimis, attollens canis cervices arduas Anubis, laeva caduceum gerens, dextera palmam virentem quatiens;
(아풀레이우스, 변신, 11권 11:2)
"nec tibi natales ac ne dignitas quidem, vel ipsa qua flores usquam doctrina profuit, sed lubrico virentis aetatulae ad serviles delapsus voluptates, curiositatis improsperae sinistrum praemium reportasti."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:3)
' fulvus ' enim et flavus' et ' rubidus' et' poeniceus ' et ' rutilus' et 'luteus' et 'spadix' appellationes sunt rufi coloris, aut acuentes eum, quasi incendentes, aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut virenti sensim albo illuminantes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION