라틴어 문장 검색

peplum etiam dono, cuius mirabile textum nulla manu sterilis nec dissociata marito versarat, calathis castae velamina divae haud spernenda ferunt, variis ubi plurima floret purpura picta modis mixtoque incenditur auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권27)
Vbi ego capiam pro machaera turturem, [ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum] pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis, pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium, ubi mihi pro equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 169)
ibi iam neque esse alium alii odiosum nec molestum nec sermonibus morologis uti, unguenta atque odores, lemniscos, corollas dari dapsiles, non enim parce promi (victum ceterum ne quis me roget):
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 116)
Quae istaec audaciast, te sic interdius cum corolla ebrium incedere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 226)
post sepulturam eius, quibus ea virgo viva pupulis delectabatur, nutrix collecta et composita in calatho pertulit ad monumentum et in summo conlocavit et, uti ea permanerent diutius subdiu, tegula texit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장23)
is calathus fortuito supra acanthi radicem fuerat conlocatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장24)
interim pondere pressa radix acanthi media folia et cauliculos circum vernum tempus profudit, cuius cauliculi secundum calathi latera crescentes et ab angulis tegulae ponderis necessitate expressi flexuras in extremas partes volutarum facere sunt coacti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장25)
Tunc Callimachus, qui propter elegantiam et subtilitatem artis marmoreae ab Atheniensibus κατατηξίτεχνοσ fuerat nominatus, praeteriens hoc monumentum animadvertit eum calathum et circa foliorum nascentem teneritatem, delectatusque genere et formae novitate ad id exemplar columnas apud Corinthios fecit symmetriasque constituit ex eo in operis perfectionibus Corinthii generis distribuit rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION