라틴어 문장 검색

aut Philippus hasne in capulo quadrigulas vitare monebatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 9:7)
Cuius est vel maxime insigne illud exemplum, ut ceteras artis omittamus, quod dicebat Isocrates doctor singularis se calcaribus in Ephoro, contra autem in Theopompo frenis uti solere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 36:1)
adscribit etiam et quasi calcar admovet intercessisse se pro iis magnam pecuniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 10:5)
Cicerones pueri amant inter se, exercentur, sed discunt, alter, uti dixit Isocrates in Ephoro et Theopompo, frenis eget, alter calcaribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 23:1)
Ceteri enim aut non viderunt viam, qua iretur ad carmen, aut visam timuerunt calcare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:8)
Haec quisquis calcare potest, in litore tuto ludat et hoc solum iudicet esse mare.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 15:5)
Addidisti ergo calcaria sponte currenti, pariterque et tibi veniam recusandi laboris et mihi exigendi verecundiam sustulisti.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 1:2)
cum mora non tuta est, totis incumbere remis utile, et admisso subdere calcar equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 108:2)
fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis, duret et in longas impetus iste moras, quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura, nec nocet admisso subdere calcar equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 615)
excitat auditor studium, laudataque virtus crescit, et inmensum gloria calcar habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 215)
Sumpserat ignara Theseus data pocula dextra, cum pater in capulo gladii cognovit eburno signa sui generis facinusque excussit ab ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:9)
Sic ubi mandatam iuvit facundia causam, Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra, "ne petite auxilium, sed sumite" , dixit "Athenae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 44:2)
quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur appellantque Lichan.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:8)
Haud tulit ulterius, clipeoque adversa reducto ter quater ora viri, capulo cava tempora pulsat cedentique sequens instat turbatque ruitque attonitoque negat requiem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 16:1)
capuloque tenus demisit in armos ensem fatiferum caecumque in viscera movit versavitque manu vulnusque in vulnere fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION