라틴어 문장 검색

Quid si me tonsor, cum stricta novacula supra est, Tunc libertatem divitiasque roget?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVIII4)
neque enim rogat illo tempore tonsor, Latro rogat;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVIII6)
Sed fuerit curva cum tuta novacula theca, Frangam tonsori crura manusque simul.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVIII8)
Qui nondum Stygias descendere quaerit ad umbras, Tonsorem fugiat, si sapit, Antiochum.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXIV1)
gentemque togatam bene 'gentem', quia et sexus omnis et condicio toga utebatur, sed servi nec colobia nec calceos habebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2821)
sane flaminicae non licebat neque calceos, neque soleas morticinas habere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5185)
tonsae remi dicti a decutiendis fluctibus, sicut tonsores a tondendis et decutiendis capillis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 281)
alii calceos senatorios volunt, quia hoc genus calciamenti a Tuscis sumptum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4583)
"sed" inquit "ut, si mihi calceos Sicyonios attulisses, non uterer, quamvis essent habiles atque apti ad pedem, quia non essent viriles," sic illam orationem disertam sibi et oratoriam videri, fortem et virilem non videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 231:3)
Tum Scipio calceis et vestimentis sumptis e cubiculo est egressus, et cum paululum inambulavisset in porticu, Laelium advenientem salutavit et eos, qui una venerant, Spurium Mummium, quem in primis diligebat, et C. Fannium et Quintum Scaevolam, generos Laelii, doctos adulescentes, iam aetate quaestorios;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 30:2)
Milo autem cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est, dein profectus id temporis cum iam Clodius, si quidem eo die Romam venturus erat, redire potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 2:1)
quin etiam ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 58:3)
Rudis enim novacula et in hoc retusa, ut pueris discentibus audaciam tonsoris daret, instruxerat thecam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:27)
Mercennarius meus, ut ex novacula comperistis, tonsor est:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:3)
Non est dilata fallacia, sed ad latus navigii furtim processimus capitaque cum superciliis denudanda tonsori praebuimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION