라틴어 문장 검색

ferre potes dominam salvis tot restibus ullam, cum pateant altae caligantesque fenestrae, cum tibi vicinum se praebeat Aemilius pons?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI11)
Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus vix animalia parva creat, quae cuncta creavit saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:3)
verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:8)
quo magis est igitur tellus effeta calore, fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:2)
Nominis antiqui cupientem noscere caussas Cognita per multos docuit rudis incola patres, Nondum post genitos Tellus effeta gigantes, Terribilem Libyeis partum concepit in antris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:5)
et omnes Haud aliter medio revocavit ab aequore puppes, Quam, simul effetas linquunt examina ceras, Atque oblita favi non miscent nexibus alas, Sed sibi quaeque volat, nec iam degustat amarum Desidiosa thymum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:56)
Qui legis Oedipoden caligantemque Thyesten, Colchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, IV1)
omnem tibi nubem eripiam, quae umida circum caligat et mortales hebetat visus tuenti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6044)
Iris enim nisi e regione solis non fit, cui varios colores illa dat res, quia aqua tenuis, aer lucidus et nubes caligantes inradiata varios creant colores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 7003)
effetae exhaustae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3961)
verique effeta cassa veritatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4402)
saeclisque effeta senectus notandum dicta 'saecula' etiam in uno homine secundum eos qui dicunt saeculum triginta annos habere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5083)
libidinosa enim et intemperans adulescentia effetum corpus tradit senectuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 38:6)
Faveo enim saeculo ne sit sterile et effetum, mireque cupio ne nobiles nostri nihil in domibus suis pulchrum nisi imagines habeant;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 6:2)
Neque enim quasi lassa et effeta natura nihil iam laudabile parit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION