라틴어 문장 검색

Caligare vero oculi nonnumquam ex lippitudine, nonnumquam etiam sine hac, propter senectutem imbecillitatemve aliam, consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 70:1)
Cuicumque vero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 74:1)
tunc iubar Arcturi languet, tunc fulva Leonis ira perit, Plaustro iam rara intermicat Arctos indignata tegi, iam caligantibus armis debilis Orion dextram miratur inertem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:12)
Ut stetit ante ducem discussas Roma per auras, conscia ter sonuit rupes et inhorruit atrum maiestate nemus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:58)
Inferni raptoris equos adflataque curru sidera Taenario caligantesque profundae Iunonis thalamos audaci promere cantu mens congesta iubet.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:1)
cervix redimita iacebat et caligantes marcebant fronte coronae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:148)
quoniam plerique amnes aestate vaporatis, hieme frigidis nebulis caligant, quae nisi vi maiore inspirantium ventorum summoventur, pecudibus hominibusque conferunt pestem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 4:3)
temptat clausa, inhorrescit vacuis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장14)
Tum inhorrescens mare paulatim levari, deinde acriore vento concitatum fluctus ciere et inter se navigia conlidere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 20:1)
Nomen enim memoriamque regis sui tantum intuentes ad cetera caligare eos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 4:2)
Huius, hercule, non solis ortus lucem caliganti reddidit mundo, cum sine suo capite discordia membra trepidarent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 5:1)
inde ter armatos Minyis referentibus orbes concussi tremuere rogi, ter inhorruit aether
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 368:1)
Stupet animus, manus tremit, caligant oculi, lingua balbutit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:9)
ferre potes dominam salvis tot restibus ullam, cum pateant altae caligantesque fenestrae, cum tibi vicinum se praebeat Aemilius pons?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI11)
verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION