라틴어 문장 검색

quos neque pulcherHermogenes umquam legit neque simius istenil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장13)
Cum iam semianimum laceraret Flavius orbem ultimus et calvo serviret Roma Neroni, incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, implevitque sinus;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV18)
ergo hic praecipuum summumque meretur honorem, qui grege linigero circumdatus et grege calvo plangentis populi currit derisor Anulus.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI268)
quid sentire putas omnes, Calvine, recenti de scelere et fidei violatae crimine?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII3)
Semel apud Anienem trucidati, cum singulari certamine Manlius aureum torquem barbaro inter spolia detraxit, unde Torquati.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLA GALLICA 2:1)
Conversus a Gallis in Latinos Manlio Torquato Decio Mure consulibus, semper quidem aemulatione imperii infestos, tum vero contemptu urbis incensae, cum ius civitatis partem imperii et magistratuum poscerent, apud Capuam proeliis congredi audentes.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 1:1)
Atilius Ligusticum sinum, Pomponius Gallicum obsedit, Torquatus Balearicum, Tiberius Nero Gaditanum fretum, qua primum maris nostri limen aperitur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 9:2)
et aliis sermonibus tempore extracto induxit aetatis mentionem, interrogavitque filiam, utrum post aliquot annos cana esse mallet an calva:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 7:4)
Quid ergo istae te calvam tam cito faciunt?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 7:7)
Nam et apud Calvum Aterianus adfirmat legendum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 2:3)
Torquato ruit inde minax:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:13)
caedunt Lepidos, caeduntque Metellos, Corvinosque simul, Torquataque nomina, regum Saepe duces, summosque hominum, te, Magne, remoto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:14)
Hac et tu ratione qua poeta es, Calvus cum fueris, eris comatus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXII4)
Psilothro faciem levas et dropace calvam.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXIV1)
Desine, si pudor est, miseram traducere calvam:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXIV5)

SEARCH

MENU NAVIGATION