라틴어 문장 검색

Si uehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaueris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul ex passo mixto decoquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 3:3)
Si uero pus quoque aures habent, recte Lycium per se infunditur, aut irinum unguentum aut porri sucus cum melle aut centauri sucus cum passo aut dulcis mali Punici sucus in ipsius cortice tepefactus, adiecta murrae exigua parte.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 7:1)
quae contrita, cum utendum est, in cortice mali Punici tepefiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 7:6)
Infundendum autem in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et suco radiculae corticis, aut cucumeris agrestis sucus additis contritis rosae foliis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 19:3)
Cuius rei causa et quinquefolii radix in uino mixto coquitur, et hyoscyami radix uel in posca uel in uino, sic ut paulum his salis adiciatur et papaueris non nimium aridi cortices et mandragorae radix eodem modo.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 2:1)
Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc usum in uino mixto recte coquitur, et in aceto cornus ceruini ramentum, et nepeta cum taeda pingui ac ficu item pingui uel in mulso uel in aceto et melle;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 2:3)
ad quem usum ex malo Punico acido arido malicorii pars interior cum pari portione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque his minium;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 3:3)
Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo baca hederae coniecta in [id] foramen dentem findit, isque per testas excidet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 6:1)
Plurimi decoctis papaveris corticibus, ex ea aqua spongia os et caput fovent.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).514)
isque esse debet cum pane hesterno, vino austero meraco, et came assa, cibisque omnibus quam siccissimis.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 24:2)
omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem came, assa potius, quam elixa.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXX De his quae alvum adstringunt. 3:3)
sorbitionibus et prioribus cibis adjicere, ex porrum, ex came ungulas, et summa trunculorum atque pisciculos sic, ut diu nihil nisi molle et lene sumatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 4:8)
Quin etiam extrinsecus radicem contritam, vel corticem ejus cum furfuribus, aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:8)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri duodecim, anisi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVII De Renum morbis. 2:1)
Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum, aut cortex mori decoctus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIV De lumbricis alvum occupantibus. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION