라틴어 문장 검색

qualia sunt pannus sericus, aut laneus, et linteus, et hujusmodi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:5)
Et dixit ad me: "Quid tu vides?". Et dixi: "Vidi: et ecce candelabrum aureum totum, et ampulla super caput ipsius, et septem lucernae eius super illud, et septena infusoria lucernis, quae erant super caput eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장2)
Et respondi et dixi ad eum: "Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri et ad sinistram eius?".
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장11)
et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장21)
Et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장49)
Et incenderunt super altare et accenderunt lucernas, quae super candelabrum erant et lucebant in templo,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장50)
onerique vel ipsa serica.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:199)
gaudet metuens et pollice monstrat, quod picturatas galeae Iunonia cristas ornet avis vel quod rigidos vibrata per armos rubra sub aurato crispentur serica dorso.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:245)
parte alia spumis fucantem Serica frena sanguineis primae signatus flore iuventae Eucherius flectebat equum iaculisque vel arcu aurea purpureos tollentes cornua cervos aureus ipse ferit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:185)
decretumque ne vasa auro solida ministrandis cibis fierent, ne vestis serica viros foedaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 33장2)
Non est facile stare loco Pauli, tenere gradum iam cum Christo regnantium, ne forte veniat angelus, qui scindat velum templi tui, qui candelabrum tuum loco moveat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:17)
Nos, quia serica veste non utimur, monachi iudicamur, quia ebrii non sumus nec cachinno ora dissolvimus, continentes vocantur et tristes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:6)
Numquid me vestes sericae, nitentes gemmae, picta facies, auri rapuit ambitio?
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:6)
Amorem monilium atque gemmarum sericarumque vestium transfer ad scientiam scripturarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 8:8)
Dicam adpetitas sordes et in condemnationem vestium sericarum plebeium cultum et servilia indumenta quaesita?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION