라틴어 문장 검색

Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio.
(불가타 성경, 요엘서, 1장13)
Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est.
(불가타 성경, 요엘서, 2장1)
canentes ad vocem psalterii, sicut David excogitant sibi vasa cantici;
(불가타 성경, 아모스서, 6장5)
Super hoc plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut thoum et luctum quasi struthionum,
(불가타 성경, 미카서, 1장8)
Ululate, habitatores Pilae, quia interiit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장11)
Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt; ululate, quercus Basan, quoniam corruit saltus impervius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장2)
o, inquam, summum lassorum solamen animorum, quam tu me uel sententiarum pondere uel canendi etiam iucunditate refouisti, adeo ut iam me posthac imparem fortunae ictibus esse non arbitrer!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:3)
Flere dum parat ululat,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 14:1)
consulis hic fasces cecini Libyamque receptam, hic mihi prostratis bella canenda Getis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:3)
anne ego terrigenas potius mirabor in ipsis procubuisse satis, vitae quibus attulit idem principium finemque dies, quam caesa Getarum agmina, quos tantis aluit Bellona tropaeis totaque sub galeis Mavortia canuit aetas?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:8)
territat adsiduus lunae labor atraque Phoebe noctibus aerisonas crebris ululata per urbes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:78)
nec sprevit regina deum vel matris honore vel iusto vatis ducta favore pii, qui sibi carminibus totiens lustraverat aras Iunonis blanda numina voce canens proeliaque altisoni referens Phlegraea mariti, Titanum fractas Enceladique minas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam8)
ululata verendis aula puerperiis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:77)
floret cristatis exercitus undique turmis, quisque sua te voce canens.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:50)
Oblitae scelerum formidatique furoris Eumenides cratera parant et vina feroci crine bibunt flexisque minis iam lene canentes extendunt socios ad pocula plena cerastas et festas alio succendunt lumine taedas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:190)

SEARCH

MENU NAVIGATION