라틴어 문장 검색

omnino canorum illud in voce splendescit etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et videtis annos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:2)
Cum igitur hoc animal tam sit canorum sua sponte, quid in mentem venit Callistheni dicere deos gallis signum dedisse cantandi, cum id vel natura vel casus efficere potuisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 83:4)
cum igitur hoc animal tam sit canorum sua sponte, quid in mentem venit Callistheni dicere deos gallis signum dedisse cantandi, cum id vel natura vel casus efficere potuisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 83:4)
sed illi etiam crepitus aiunt aeque liberos ac ructus esse oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 5:6)
'illud est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 29:2)
pedum crepitus, strepitus hominum, corporum umbrae et si quid eius modi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 12장 2:4)
. . terrorem metum concutientem, ex quo fit ut pudorem rubor, terrorem pallor et tremor et dentium crepitus consequatur, timorem metum mali adpropinquantis, pavorem metum mentem loco moventem, ex quo illud Ennius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 19:1)
Ipse Trimalchio in pulvino consedit, et cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut insolenter solent, ille canora voce Latine legebat librum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:8)
Servus qui ad pedes Habinnae sedebat, iussus, credo, a domino suo proclamavit subito canora voce:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 68:8)
Ridebat contumaciam Giton et singulos crepitus eius pari clamore prosequebatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:26)
talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 29:3)
monstra maris Sirenes erant, quae voce canora quamlibet admissas detinuere rates.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 63:2)
fessa resedit humo ventosque accepit aperto pectore, turbatas restituitque comas, dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae fecerunt somnos et leve murmur aquae, blanda quies furtim victis obrepsit ocellis, et cadit a mento languida facta manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권11)
Summa dies e quinque tubas lustrare canoras admonet et forti sacrificare deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권547)
"rure dapes parat ille suo turbamque canoram convocat;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권431)

SEARCH

MENU NAVIGATION