라틴어 문장 검색

utres vero fiebant ad insultationem etiam mortuorum caprorum, ne quid ex his esset, quod non sentiret iniuriam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3843)
in veribus t. e. colurnis quia, sicut etiam caper in- imicus est vitibus, ita eis nocet et corylus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3961)
legitur et 'mulgaria', ut Valgius ait "sed nos ante casam tepidi mulgaria lactis et sinum bimi cessamus ponere Bacchi".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1767)
teneris tepefactus in ossibus umor utpote bimi vi- tuli, in quo plurimum ferventis est sanguinis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3081)
"Nisi quod vos et totos asinos in stabulis cum vestra vel sua Epona consecratis et eosdem asinos cum Iside religiose decoratis, item boum capita et capita vervecum et immolatis et colitis, de capro etiam et homine mixtos deos et leonum et canum vultu deos dedicatis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:14)
in quibus unum illud te praecipue rogo ut cures, ne quid mihi ad hoc negoti aut oneris accedat aut temporis, Hortensiumque, nostrum conlegam et familiarem, roges ut, si umquam mea causa quicquam aut sensit aut fecit, de hac quoque sententia bima decedat, qua mihi nihil potest esse inimicius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 10:2)
in castris meis legiones sunt veteranae . . tres, tironum vel luculentissima ex omnibus una, in castris Bruti una veterana legio, altera bima, octo tironum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 24 4:5)
Nam cum mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem, ego putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:18)
quam paene admonui, ne trux caper iret in alas, neve forent duris aspera crura pilis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 39:5)
nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho, musta sub adducto si pede nulla fluent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 914)
exemplo territus huius palmite debueras abstinuisse, caper.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권202)
"rode, caper, vitem!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권204)
augur erat (nomen longis intercidit annis, nuper ab Etrusca venerat exul humo), ille caprum mactat, iussae sua terga puellae pellibus exsectis percutienda dabant, luna resumebat decimo nova cornua motu, virque pater subito nuptaque mater erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권288)
Delius in corvo, proles Semeleia capro, fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca, pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:18)
Nec habetur turpe iuvencae ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx, quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius semine concepta est, ex illo concipit ales.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION