라틴어 문장 검색

Pro uno namque ovo gallinae, si inveniri poterat, sex denarii Lucensis monetae numerabantur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:6)
pro capra procul dubio dapifer ejus Baldricus tres marcas venditori dedisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:13)
Dehinc viam quae ducit Ascalenem insistens, universam praedam, quae per campestria Ascalonis vagabatur, in pascuis contraxit camelos [0708C] ducentos, armenta boum plurima, greges ovium caprarumque:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 44:7)
In anno secundo regni Baldewini de Burg, novi regis Jerusalem, principis Rohas civitatis, quidam Sarraceni de regno Arabiae, quidam etiam de gente Idumaeorum, quos moderni Bidumos vocant, armenta [0714A] camerorum super triginta millia, boum centum millia, greges ovium et caprarum inaudita millia de terra et regione sua educentes, et ad pascua cogentes in latere regni Damascenorum, illuc prosecuti sunt herbarum copiam, licentia et consensu principis terrae Damasci, pro pacto byzantiorum, quod ipse dominus terrae ab eis accepturus erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:1)
Qui illius adhortationi acquiescentes, centum et sexaginta equitibus, viris bello audacissimis et praedarum avidissimis, peditibus vero sexaginta [0714C] in arcu, lancea et gladio ferocissimis, admonitis et congregatis, profecti sunt in regionem eamdem qua pastores et pastorum custodes, fortissimi milites Arabes, Aegyptii, Idumaei accubabant, et armenta cum ovibus et capris spatiose in longitudine et latudine vagabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:6)
eo quod imperitare corpori et sensibus ejus ac voluptatibus, votique modum tenere, ne velut ovis vagetur incerta, praestantius aestimatur, quam regere populos, vel praeesse urbibus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:9)
Inter aquatiles autem bestias, crocodilus ubique per eos tractus abundat, exitiale quadrupes malum, assuetum elementis ambobus, lingua carens, maxillam superiorem commovens solum, ordine dentium pectinato, perniciosis morsibus quicquid contigerit pertinaciter petens, per ova edens fetus anserinis similia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 15:1)
Inter Aegyptias alites, quarum varietas nullo comprehendi numero potest, ibis sacra est et amabilis, et innocua ideo, quod nidulis suis ad cibum suggerens ova serpentum, efficit ut rarescant mortiferae pestes absumptae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 25:1)
[[De oue et capra et iuuenca et leone]].
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 7:1)
Pia capra michi lac dulce propinat, Me uice matris alit, me uice matris amat.
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:7)
Capra cibum querens, edum commendat ouili, Hunc illi solida seruat ouile sera.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et edo 32:1)
Ceruus oui presente lupo sic intonat:
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo et oue et lupo 34:1)
hac ope fidit ouis.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:2)
non illi norunt aruum colere uel aurum colare uel equum domare uel taurum subigere uel ouem uel capram tondere uel pascere.
(아풀레이우스, 플로리다 6:8)
Una de cetera cohorte gallina per mediam cursitans aream clangore genuino velut ovum parere gestiens personabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION