라틴어 문장 검색

Captionis solutae aut parum intellectae praemium poenave erat nummus unus sestertius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 4:1)
Erant autem captiones ad hoc fere exemplum, tametsi Latina oratione non satis scite ac paene etiam inlepide exponuntur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 6:1)
Dicere ergo debebat qui ad sophisma diluendum ac refellendum ritu aleatorio vocatus erat, in qua parte quoque in verbo captio foret, quid dari concedique non oporteret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 7:1)
Bene asserit Heraclitus in uno aenigmatum suorum lumen siccum optimum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:3)
Eodem modo, quando ex alterutra parte videt iudex manum elatum, veluti in prosecutione importuna, captionibus malitiosis, combinationibus, patrocinio potentum, advocatorum disparitate, et similibus, tum elucescit virtus iudicis in aequandis iis quae sunt inaqualia, iut iudicium suum veluti in area plana fundare possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:8)
Numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquelam aenigmatum dicentes: " Vae ei, qui multiplicat non sua ?usquequo? C et aggravat pignora super se! ".
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장6)
veniet de plebe togata qui iuris nodos et legum aenigmata solvat;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII24)
Quod autem in edendo sicut in potando suades varia vitari, habet latentis captionis insidias, quia nomine similitudinis coloratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 13:1)
Commenta es dignum Thebano aenigmate monstrum, Hic ubi vir non est, ut sit adulterium.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XC4)
eris mihi magnus apollo relicto certamine sibi propo- nunt aenigmata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1041)
tamen sciendum aenigmata haec, sicut fere omnia, carere aperta solutione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1068)
at vero, ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in litore ambulans scalmum repperisset ob eamque rem aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale iudicium hereditatis effecisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장1)
quanta esset in verbis captio cum in ceteris rebus tum in testamentis, si neglegerentur voluntates;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:2)
Omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 44:13)
Finem, inquit, interrogandi, si videtur, quod quidem ego a principio ita me malle dixeram hoc ipsum providens, dialecticas captiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION