라틴어 문장 검색

mea captio est, si quidem eius inopia minus multa ad me scribis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 4 8:3)
omnes captiones in omni sententia occurrunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 4:8)
sed tamen ut maneamus in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam opus est vel arte vel diligentia, ne ab is quae clara sint ipsa per sese quasi praestrigiis quibusdam et captionibus depellamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 61:3)
oportet igitur et ea quae pro perspicuitate responderi possunt in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum captionesque discutere, quod deinceps facere constitui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 63:4)
Naevi, si in parvola re captionis aliquid vererere, non statim ad C. Aquilium aut ad eorum aliquem, qui consuluntur, cucurrisses?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 3:2)
sin opinabiles, opinio tota tollatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 74:7)
est etiam illud, quod in omni perturbatione dicitur, demonstrandum, nullam esse nisi opinabilem, nisi iudicio susceptam, nisi voluntariam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 76:4)
quibus cognitis quis est qui dubitet quin hic quoque motus animi sit totus opinabilis ac voluntarius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 79:7)
sed et aegritudinis et reliquorum animi morborum una sanatio est, omnis opinabilis esse et voluntarios ea reque suscipi, quod ita rectum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 83:3)
III 421 δόξα, 422 οἴησισ). - δόξα in definitione vertitur opinatio 368 24 opinabilis 354 25 399 23 401 9 403 7 opinatum bonum (malum) 329 18 347 6 355 6 366 27 368 3 394 27 423 25 oportet v. καθήκει oratores Romani 219 13 282 12 363 16, 'Attici' 281 15 non irascuntur 388 14 orbitas 346 20 ὁρμή v. adpetitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.168)
Idem de istis captionibus dico;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 8:5)
deinde auctorem huius uiti quod ex captione unius uerbi plura significantis nascitur aiebat POMPONIVM Atellanarum scriptorem fuisse, a quo primum ad LABERIVM transisse hoc studium imitandi, deinde inde ad Ciceronem qui illud ad uirtutem transtulissent.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 8:2)
Scio, captiones metuis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 151)
At enim ne quid captioni mihi sit, si dederim tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 344)
Enim istic captio est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 246)

SEARCH

MENU NAVIGATION