라틴어 문장 검색

omnia postremo quae puncto tempore cernis diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest, si minus omnia sunt e levibus atque rotundis, at non esse tamen perplexis indupedita, pungere uti possint corpus penetrareque saxa, nec tamen haerere inter se;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:20)
quod cumque videmus sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis non e perplexis, sed acutis esse elementis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:21)
Quippe etenim primum terrai corpora quaeque, propterea quod erant gravia et perplexa, coibant in medio atque imas capiebant omnia sedes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:1)
quae quanto magis inter se perplexa coibant, tam magis expressere ea quae mare sidera solem lunamque efficerent et magni moenia mundi;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:2)
Quod autem in edendo sicut in potando suades varia vitari, habet latentis captionis insidias, quia nomine similitudinis coloratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 13:1)
labyrinthus locus apud Cretam factus a Daedalo perplexis parietibus, ubi Minotaurus inclusus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5881)
ancipitem dolum perplexum errorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5893)
iter omne revolvens fallacis silvae Urbanus huc usque verba Nisi vult esse, alii poetae dant 'rursus perplexum iter omne revolvens fallacis silvae', ut Nisus usque 'quave sequar' dixisse videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3891)
at vero, ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in litore ambulans scalmum repperisset ob eamque rem aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale iudicium hereditatis effecisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장1)
quanta esset in verbis captio cum in ceteris rebus tum in testamentis, si neglegerentur voluntates;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:2)
Omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 44:13)
Finem, inquit, interrogandi, si videtur, quod quidem ego a principio ita me malle dixeram hoc ipsum providens, dialecticas captiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 23:2)
eamque sententiam quam significari posse dicet nihil habere aut captionis aut viti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:1)
Cur igitur vos induitis in eas captiones, quas numquam explicetis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 58:1)
cur igitur vos induitis in eas captiones, quas numquam explicetis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION