라틴어 문장 검색

Sacerdos quoque civitatis homo grandaevus ibidem captus est, et Azopart quingenti decollati, illuc missi a rege Babyloniorum in conventione solidorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:7)
In prima acie fuit Belvoldus, miles nobilissimus, qui primum praelio commisso, ac gentilibus cum universis suis peremptus est absque solo milite, qui ibidem manu detruncata, vix a periculo mortis elapsus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 129:2)
Ubi in duobus locis infringentes et intrantes, imprimis juvenem de sanguine ipsius imperatoris peremerunt, deinde leonem domitum, qui erat gratissimus in palatio imperatoris, occiderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 8:6)
quos Turci gravi occisione [0610C] circiter mille in hac prima custodia peremerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:8)
Sed Turci callidi et praelio docti, post aliquantulum fugae subito frena rejicientes ac sagittarum grandine remordentes, gravi vulnere tam homines quam equos perimebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:10)
Revertentes vero de dispersis et retardatis, qui eis obviam fuere, eadem die mille amputatis collis sparsim peremerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 46:3)
- Ubi Turci eis occurrentes, bello eos vexabant, comitem unum Longobardorum sagitta perimentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 55:3)
Nam Christiani milites viriliter adhuc resistentes Turcis, plurimos perimebant, alios in fugam saepius remittebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:1)
Hartwigus de Sancto Medardo captus teneretur, et plurimi, quos singulatim longum esset narrare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 70:2)
Arpinus pariter captus et vitae reservatus est, eo quod miles imperatoris Graecorum fuisse a veridicis testibus illic innotuisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:5)
Econtra Arabes fortiter repugnantes, ac praedam abducentes, pedites Christianos saepius in fugam remittebant, quin etiam equitem adhuc languidum proximo cursu eos urgentem peremerunt, ipsius capite amputato, et secum deportato in sacculis armigerorum suorum, in quibus equorum pabula ferre consueverant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:4)
Benedictus vero episcopus captus et abductus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 80:2)
Ex quo a nobis recessisti, et me tutorem ac defensorem civitatis Rohas, loco fidelis fratris nostri Baldewini, praefecisti, Geigremich et Sochomanus readunatis viribus et copiis suis repentina obsidione civitatem Rohas et ejus muros occupaverunt, ut expugnatis turribus et moenibus, cives trucidantes urbem exspolient, et me, sicut Baldewinum, captum tenentes, in [0648B] barbaras nationes abducant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:3)
Quem frustra diu, gladio educto, resistere ac se defensare conantem, tandem longa et assidua impugnatione vexatum ac defatigatum [0655B] transjecur et praecordia lanceis et sagittis confixum, et in multo sanguine ab equo cadentem, peremerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:10)
- Rege Tabariae commorante, Ascalonitae quingentos Christianos juxta flumen Rames peremerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION