라틴어 문장 검색

per dumos vero acalanthis, quam alii lusciniam esse volunt, alii vero carduelim, quae spinis et carduis pascitur, ut inde etiam apud Graecos acalanthis dicta sit ab acanthis, id est spinis, quibus pascitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3382)
ranis loqvacibus clamosis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4317)
nunc nihil possideō nisi hunc agellum, saxīs carduīsque plēnum.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit16)
murem cum rana alligata fascemque betae accepit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:27)
At inflat se tanquam rana, et in sinum suum non spuit, codex, non mulier.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:26)
Sic amicus vester, qui fuit rana, nunc est rex.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:20)
Ranae vagantes liberis paludibus Clamore magno regem petiere a Iove, Qui dissolutos mores vi compesceret.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.4)
Uxorem quondam Sol cum vellet ducere, Clamorem ranae sustulere ad sidera.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae ad solem.2)
In prato quondam rana conspexit bovem Et tacta invidia tantae magnitudinis Rugosam inflavit pellem:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Rana rupta et bos.2)
Rana in palude pugnam taurorum intuens:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae metuentes taurorum proelia.2)
Terga caput tangunt, colla intercepta videntur, spina viret, venter, pars maxima corporis, albet, limosoque novae saliunt in gurgite ranae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:31)
Semina limus habet virides generantia ranas, et generat truncas pedibus, mox apta natando cura dat, utque eadem sint longis saltibus apta, posterior superat partes mensura priores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:6)
ancipites tribuli subeunt et carduus horrens;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2341)
"rusticorum monstra detester deum, Faunos, Priapos, fistularum praesides, nymphas natantes incolasque aquatiles, sitas sub alto, more ranarum, lacu, divinitatis ius in algis vilibus?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.194)
pro molli viola, pro purpureo narcisso, carduus et spinis surgit paliurus acutis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS24)

SEARCH

MENU NAVIGATION