라틴어 문장 검색

qualis piratica puppis, quae cunctis infensa fretis scelerumque referta divitiis multasque diu populata carinas incidit in magnam bellatricemque triremim, dum praedam de more putat;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:49)
quae silva carinas texuit?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:166)
Tyrrhenum poteras cunctis transmittere signis et ratibus Syrtes, Libyam complere maniplis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:173)
ratibus pars ibat onustis per freta vel fluvios:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:164)
vix sublevat unum tarda ratis!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:178)
Claudius triremis quadriremisque et undeviginti hominum milia armavit, cincto ratibus ambitu, ne vaga effugia forent, ac tamen spatium amplexus ad vim remigii, gubernantium artes, impetus navium et proelio solita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장2)
in ratibus praetoriarum cohortium manipuli turmaeque adstiterant, antepositis propugnaculis ex quis catapultae ballistaeque tenderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장3)
igitur in stagno Agrippae fabricatus est ratem cui superpositum convivium navium aliarum tractu moveretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장3)
Magna vis saxorum ad manum erat Tyro Vetere praebente, materies ex Libano monte ratibus et turribus faciendis advehebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 21:2)
Ille se ratibus equitem phalangemque transportaturum esse pronuntiat, super utres iubet nare levius armatos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 7:1)
Ceterum tanta alacritate militum rates iunctae sunt, ut intra triduum ad xii milia effecta sint.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 8:2)
Dimissisque legatis in praeparatas rates exercitum inposuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 3:1)
Idem ordo in illis quoque ratibus, quae equitem vehebant, servatus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 5:1)
At illos, quos utres stramento repleti vehebant, obiectae rates tuebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 5:3)
Ipse rex cum delectis primus ratem solvit et in ripam dirigi iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION