라틴어 문장 검색

parentibus inferias publicas, et hoc amplius patri circenses annuos natali die, matri carpentum, quo per circum duceretur, et cognomen Augustae ab uiua recusatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 2:3)
currum eius Messalina uxor carpento secuta est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 17장 3:3)
purpureae tunicae medium album intextum erat, pallam auro distinctam aurei accipitres, velut rostris inter se concurrerent, adornabant, ex zona aurea muliebriter cinctus acinacem suspenderat, cui ex gemma vagina erat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 20:2)
Cautus enim metuit foueam lupus accipiterque suspectos laqueos et opertum miluus hamum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1630)
Praeter maiorum cineres atque ossa volucri carpento rapitur pinguis Lateranus, et ipse.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII57)
undique ad illos convenient et carpentis et navibus omnes qui digito scalpunt uno caput, altera maior spes superest;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX63)
Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae, ut virum regem salutaret, supra cruentum patrem vecta carpento consternatos equos exegit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 53:1)
Ante hunc diem nihil praeter pecora Vulscorum, greges Sabinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitium arma vidisses:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 27:1)
Nihil tam conspicuum in triumpho quam rex ipse Bituitus dis- coloribus in armis argenteoque carpento, qualis pugnaverat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ALLOBROGUM 5:2)
cum obiectis undique plaustris atque carpentis altae desuper securibus contisque pugnarent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 16:2)
Plena erant tumultu hostico litora, et trepidantia ad conspectum rei novae carpenta volitabant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 17:1)
quod si inmortalis foret et mutare soleret corpora, permixtis animantes moribus essent, effugeret canis Hyrcano de semine saepe cornigeri incursum cervi tremeretque per auras aëris accipiter fugiens veniente columba, desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:3)
at variae fugiunt volucres pinnisque repente sollicitant divom nocturno tempore lucos, accipitres somno in leni si proelia pugnas edere sunt persectantes visaeque volantes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:11)
postremo genus alituum variaeque volucres, accipitres atque ossifragae mergique marinis fluctibus in salso victum vitamque petentes, longe alias alio iaciunt in tempore voces, et quom de victu certant praedaque repugnant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:18)
et nulla vehitur cervice supinus, Carpentoque sedens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:58)

SEARCH

MENU NAVIGATION