라틴어 문장 검색

Talia dum longo secum sermone retexunt, Hesperiam pervenit avus castumque cubile ingreditur, Tyrio quo fusus Honorius ostro carpebat teneros Maria cum coniuge somnos.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:214)
Fontibus in liquidis paulum requiesce, viator, atque tuum rursus carpe refectus iter.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De balneis Quintianis quae in via posita erant1)
sed purior illum solis fervor alit ventosaque pabula potat Tethyos, innocui carpens alimenta vaporis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix3)
non contigit illi talis honor, prima cum parte viresceret aevi, nec consul cum fratre fuit.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:26)
laetatur veneranda parens et pollice docto iam parat auratas trabeas cinctusque micantes stamine, quod molli tondent de stipite Seres frondea lanigerae carpentes vellera silvae, et longum tenues tractus producit in aurum filaque concreto cogit squalere metallo:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:87)
merear divino pollice carpi et nostris cupiant ornari numina sertis."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:41)
sic fata doloris carpit signa sui.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:59)
nec stetit Eucherii dum carperet oscula saltem per galeam.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:64)
Ea cum spicas ediderunt, prius quam semina hient aestibus,manu carpuntur, et suspensa in sole cum adsiccuerunt, reconduntur atque ita reposita perennant diutius quam cetera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 18:5)
quot operis carpantur, incertum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 4:7)
Nam ut quaeque virescere incipiunt, tempestive leguntur, et quae nondum maturitatem ceperunt uvae, sine dispendio differuntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 9:3)
At ubi spissa internodia frequentesque oculi sunt, quamvis breve sarmentum multis palmitibus virescit, ac numeroso fetu exuberat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 20:4)
Ubi deinde prorepserint plantae, stramenta colligemus, et manibus herbas carpemus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 7:1)
Viridis alvus corpus ac vires carpit, operique inutilem reddit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 2:4)
Luciferi primo cum sidere frigida rura Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, Et ros in tenera pecori gratissimus herba, Inde, ubi quarta sitim caeli collegerit hora, Ad puteos, aut alta greges ad stagna perducamus, medioque die, ut idem, ad vallem, Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus Ingentes tendit ramos, aut sicubi nigrum, Ilicibus crebris sacra nemus accubat umbra.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION