라틴어 문장 검색

charaxat ambas ungulis scribentibus genas, cruentis et secat faciem notis, hirsuta barbis solvitur carptim cutis, et mentum adusque vultus omnis scinditur.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1221)
sed, a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 4장2)
Sed ubi consulem ad tantum facinus inpellere nequeunt, ipsi singillatim circumeundo atque ementiundo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant usque eo, ut nonnulli equites Romani, qui praesidi causa cum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu animi mobilitate inpulsi, quo studium suum in rem publicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 49장5)
Sed de studiis partium et omnis civitatis moribus si singillatim aut pro magnitudine parem disserere, tempus quam res maturius me deseret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 42장8)
Quid singillatim omnia percenseo ?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 6:6)
Habito enim cum sapientibus consilio, sciscitabatur singillatim ab omnibus, qualis sibi doctrina haec eatenus inaudita, et nouus diuinitatis, qui praedicabatur, cultus uideretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:2)
carptim Poeni et procursando recipiendoque sese pugnavere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 190:2)
et edictum subinde propositum ut ad stipendium petendum convenirent Carthaginem, seu carptim partes seu universi mallent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 379:1)
si carptim adgrediendo circumagere immobilem longitudine et gravitate hastam cogas, confusa strue implicantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 524:1)
si unum quidquid singillatim et placide percontabere, et meum nomen et mea facta et itinera ego faxo scias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 251)
ita singillatim decurrentes et ad coetus convenientes e duro feroque more commutati in Graecorum consuetudinem et suavitatem sua voluntate reducebantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장55)

SEARCH

MENU NAVIGATION