라틴어 문장 검색

Altitudo esse plagae usque ad cartilaginem debet ipsa illa nihil laesa:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 26:1)
Si cartilago in eo, quod incisum est, eminet, excidenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 4:5)
Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae facto resoluere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 10장 1:2)
Sonat interdum, atque ubi resupinatus est aliquis, delapso intestino ipse desidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 3:1)
at caro durior est, semperque etiam resupinato corpore tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 3:6)
at spiritus pressus cedit, sed protinus redit, resupinato quoque corpore tumorem in eadem figura tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 4:2)
Ac resupinandum quidem corpus esse res ipsa testatur, ut in uterum, siue intestinum siue omentum est, delabatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 5:1)
tum imam basem eius atramento notare, resupinatoque homine digitis tumorem eum premere, ut, si quid delapsum non est, manu cogatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 6:5)
Resupinandus autem homo est coxis erectioribus;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 2:3)
Commodissimum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est ea parte rupta membrana sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 2:3)
At cum infra incidi oportet, resupinato homine subicienda sub scroto sinistra manus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 6:1)
deinde in cartilaginem uersae, quo propius ori descendunt, eo magis caruncula quoque molliuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 5:5)
ceterae processibus deorsum spectantibus in inferiores insinuantur, ac per sinus, quos utrimque habent, superiores accipiunt, multisque neruis et multa cartilagine continentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 13:4)
inde latescunt et in exteriorem partem recuruatae paulatim in cartilaginem degenerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 14:5)
Quod ualens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum et a praecordiis iam ipsum quoque cartilagine mollitum terminatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION