라틴어 문장 검색

deinde sive os sive cartilago rasa est, nitro bene trito respergendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장10)
Specillum tenue in foramina demittitur, quod magis minusve intrando vel in summo cariem esse vel altius descendisse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장18)
Id quoque signi specillo significatur, quod depressum in id foramen, quod infra solidam sedem habet, et ob id renitens aliquid invenit, et madens exit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장29)
Sive autem nigrities, quam terebra detexit, sive caries, quam specillum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere supervacuus est, quia latius pateat necesse est, quod tam alte processit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장32)
Ergo qua plaga est, demitti specillum oportet, neque nimis tenue neque acutum, ne, cum in quosdam naturales sinus inciderit, opinionem fracti ossis frustra faciat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장9)
Ubi specillum ad os venit, si nihil nisi leve et lubricum occurrit, integrum id videri potest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장11)
Quin aliquando etiam, ubi ictus fuit vehementior, quamvis specillo nihil invenitur, tamen aperire commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장21)
5 In naribus vero et os et cartilago frangi solet, et quidem modo adversa, modo a latere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장1)
si cartilago, in alteram partem nares declinantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장4)
aut grandis pinna cummi vel fabrili glutine inlita et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장8)
Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilago perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장14)
Peius est, ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque vulnus accessit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장27)
6 In aure quoque interdum rumpitur cartilago.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 6장1)
Illud et in hac et in naribus ignorari non oportet, non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere solidarique eum locum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 6장4)
— Itaque si cum cute cartilago rupta est, cutis utrimque suitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 6장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION