라틴어 문장 검색

far pinsere,faces incidere, candelas sebare, vineam conductam colere, piscinas, lacus, fossas veteres tergere et purgare, prata sicilire, stercora aequare, faenum in tabulata componere, fructus oliveti conductos cogere, mala, pira, ficos pandere, caseum facere, arbores serendi causa collo vel mulo clitellario adferre;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 3:2)
Remedio sunt cupressini quindecim coni, totidemque gallae, et utrorumque ponderis vetustissimus caseus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 2:1)
Tum etiam casei lactisque abundantia non solum agrestes saturat, sed etiam elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus exornat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 1:3)
Casei quoque faciendi non erit omittenda cura, utique longinquis regionibus, ubi mulctram 8 devehere non expedit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 1:1)
Verum optimus caseus est, qui exiguum medicaminis habet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 2:1)
Nec dubium quin fici ramulis glaciatus caseus iucundissime sapiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 2:3)
Quam ob causam rustici nec patiuntur quidem sua sponte pigro humore defluere, sed cum paulo solidior caseus factus est, pondera superponunt, quibus exprimatur serum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 4:1)
Hoc cum per dies novem factum est, aqua dulci abluitur,et sub umbra cratibus in hoc factis ita ordinatur, ne alter alterum caseus contingat, et ut modice siccetur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 5:1)
Hoc genus casei potest etiam trans maria permitti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 6:2)
Illa vero notissima est ratio faciendi casei, quem dicimus manu pressum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 7:3)
Post paucos deinde dies huic cibo adiciendum erit concisum porrum Tarentinum, et caseus mollis vehementer expressus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 14:4)
nec minus elisum molle sorbum, quique sunt cibi sorbilibus proximi, ut e mulctra recens caseus, si loci conditio vel lactis annona permittit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 13:3)
secundarium panem et pisciculos minutos et caseum bibulum manu pressum et ficos uirides biferas maxime appetebat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 76장 1:2)
Collis o Heliconii cultor, Uraniae genus, qui rapis teneram ad virum virginem, o Hymenaee Hymen, o Hymen Hymenaee, cinge tempora floribus suave olentis amaraci, flammeum cape, laetus huc, huc veni niveo gerens luteum pede soccum, excitusque hilari die nuptialia concinens voce carmina tinnula pelle humum pedibus, manu pineam quate taedam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 611)
Et vinitorem farre pascis urbano Pictamque portas otiosus ad villam Holus, ova, pullos, poma, caseum, mustum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII19)

SEARCH

MENU NAVIGATION