라틴어 문장 검색

Et ideo auctoris quoque ratione tenemur in perpetuum pudicitiam conservare et castitatem, luxuriam penitus evitare, quia quod diabolo auctore constat esse perfectum nihil posset hominibus parare salubre nec aliquid conferre laudandum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:3)
Absit enim hominem tanta nobilitate generis decoratum tantave probitate refultum Veneris posse contagio maculari et fornicando mulieris admixtione foedari vel ipsius labe foedissima inquinari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:10)
Tantus enim in mulieribus ardor avaritiae manet, quod larga munera rerum omnia penitus in eis castitatis claustra dirumpunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:10)
Sic et superba castitas virtus non est;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:18)
viduitati coniugalis castitas;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:26)
Vltima Nobilitas, et forme laude secunda, A longe sequitur harum uestigia;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 8:1)
Auri nobilitas, auro decoctior omni, Vixque suum dignata genus speciemque fateri, In speculi transit speciem, que tercia rerum Vmbras mentiri nescit, sed singula monstrat Cercius et specie meliori cuncta figurat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:1)
Troie nobilitas, Troie decus, inclita Troie Fama uireret adhuc nec laudis flore careret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:5)
Preterea dotes natiuas aggerat ipsa Nobilitas generis, Pyroum namque parentem Iactat et in speculo prolis pater ipse resultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:6)
Sed sine spe reditus fundantur munera sparsim Solaque nobilitas et simplex gratia mentis Informet munus et doni condiat usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 28:5)
Post alias sua dona libens et leta dedisset Filia Fortune, Casus cognata propinqui Nobilitas, si quid proprium cessisset in eius Sortem, quod posset Nature lege tueri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 30:1)
Fortune loca predicto signata paratu Nobilitas festiua petit matremque salutat Adueniens causamque uie perstringit eidem Sub breuibus uerbis et matri supplicat, orans Vt si quid presigne gerat dignumque fauore, Quod deceat uirtutis opus, quod competat illi Nature facto, non illud deneget illi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:1)
Comitatur euntem Nobilitas sequiturque sue uestigia matris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:20)
Ergo Nobilitas dotes et munera profert, Fortuna dictante modum, iuuenemque beatum Nature dono, uirtutis munere, dote Electi, nulla peccati labe iacentem Afflat honore suo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:23)
Confertur tamen ad laudem titulumque fauoris Nobilitas augusta, genus presigne, parentes Ingenui, libertas libera, nobilis ortus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION