라틴어 문장 검색

et tempestate in terra caeloque coorta in caelum terrasque remotae iure facessunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 30:9)
quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum, corpora si nequeunt e ferro plura coorta in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:4)
Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente mortiferam possit cladem conflare coorta morbida vis hominum generi pecudumque catervis, expediam, primum multarum semina rerum esse supra docui quae sint vitalia nobis, et contra quae sint morbo mortique necessest multa volare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:1)
perturbata animi mens in maerore metuque, triste supercilium, furiosus voltus et acer, sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, creber spiritus aut ingens raroque coortus, sudorisque madens per collum splendidus umor, tenvia sputa minuta, croci contacta colore salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:7)
Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est Tempestas totoque auctumni incanduit aestu, Et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 7:3)
Perturbati animi, mens in maerore metuque, Triste supercilium, furiosus vultus et acer, Sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, Creber spiritus aut ingens raroque coortus, Sudorisque madens per collum splendidus humor, Tenuia sputa, minuta, croci contacta colore, Salsoque per fauces raucas vix edita tussis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 11:3)
Sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 23:4)
tandemque coactus Spe posita damnare fugam, casurus in hostes Fertur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:9)
Prima velim caput hoc funesti lancea belli, Si sine momento rerum partisque ruina Casurum est, feriat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:25)
Felix tunc ego debitorque voti Casurum tibi rusticas ad aras Ducam cornibus aureis iuvencum.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLII3)
ipse etiam Lucretius dicit per eos, super quos iamiam casurus inminet lapis, superstitiosos significari, qui inaniter semper verentur et de diis et caelo superioribus male opinantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5967)
puto enim, etiamsi Icadius tum in spelunca non fuisset, saxum tamen illud casurum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 10:3)
Ita et semper verum fuit Morietur Epicurus, cum duo et septuaginta annos vixerit, archonte Pytharato, neque tamen erant causae fatales, cur ita accideret, sed, quod ita cecidit, certa causarum casurum, sicut cecidit, fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 29:4)
Nec, si omne enuntiatum aut verum aut falsum est, sequitur ilico esse causas inmutabilis, easque aeternas, quae prohibeant quicquam secus cadere, atque casurum sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 41:1)
antea quom ad me scripsissetis vestro consensu consulum provincias ornatas esse, etsi verebar quorsum id casurum esset, tamen sperabam vos aliquid aliquando vidisse prudentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 24 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION