라틴어 문장 검색

Ut cum praecipiti glomerantur sidera Coro
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, V 3:1)
Num enim elephantos mole, tauros robore superare poteritis, num tigres uelocitate praeibitis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:15)
Ille tigris ut Indica
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 15:1)
Quos serpens, leo, tigris, ursus, aper
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VIII 5:1)
Nemo miratur flamina Cori
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 13:1)
Tigris et Euphrates uno se fonte resoluunt
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, II 3:1)
quod Corus ventus navigationem impediebat, qui magnam partem omnis temporis in his locis flare consuevit, dabat operam ut in officio Dumnorigem contineret, nihilo tamen setius omnia eius consilia cognosceret:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 7장3)
nec non et variis vectae Nereides ibant audito rumore feris (hanc pisce voluto sublevat Oceani monstrum Tartesia tigris;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:105)
quidquid se Tigris ab Haemo dividit, hoc certa proponit merce locandum institor imperii, caupo famosus honorum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:112)
cautior ante tamen violentum navita Caurum prospicit et tumidae subducit vela procellae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:3)
Aquiloniae procellae, rabidi tacete Cauri, taceat sonorus Auster.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:10)
ora licet maculis adsperserit occiduus sol lunaque conceptis livescat turgida Cauris et contusa vagos iaculentur sidera crines;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:328)
nubila non sperat tenebris condentia caelum nec graviter flantes pluviali frigore Cauros invocat aut arcum variata luce rubentem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus2)
non ego vel Libycos cessem tolerare labores Sarmaticosve pati medio sub frigore Cauros, si tu, Roma, velis;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:63)
irent blandae sub vincula tigres.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:363)

SEARCH

MENU NAVIGATION