라틴어 문장 검색

Transferat huc liquidos fontes Heliconia Nais et patulo conchae divitis orbe fluat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De concha1)
subsedit patulis Tellus sine culmine campis in natos divisa suos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia49)
utque tuis primum sonipes calcaribus arsit, ignescunt patulae nares, non sentit harenas ungula discussaeque iubae sparguntur in armos;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:331)
vobis iam Mulciber arma praeparat et Sicula Cyclops incude laborat, Brontes innumeris exasperat aegida signis, altum fulminea crispare in casside conum festinat Steropes, nectit thoraca Pyragmon ignifluisque gemit Lipare fumosa cavernis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:77)
quae tanta cavernas vis glomerat?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:80)
fines invade Sicanos et Cereris prolem patulis inludere campis, crastina puniceos cum lux detexerit ortus, coge tuis armata dolis, quibus urere cuncta, me quoque, saepe soles.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:116)
Siculae sonuere cavernae;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:87)
quodsi non omnem pepulisti pectore matrem, si tua nata, Ceres, et non me Caspia tigris edidit, his, oro, miseram defende cavernis inque superna refer.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:49)
hic patuli rictus et prodigiosa Gigantum tergora dependent, et adhuc crudele minantur adfixae truncis facies, inmaniaque ossa serpentum passim cumulis exanguibus albent, et rigidae multo suspirant fulmine pelles;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:228)
Postquam perventum scopuli flagrantis in ora, protinus arsuras aversa fronte cupressus faucibus iniecit mediis lateque cavernas texit et undantem flammis obstruxit hiatum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:255)
celsa dehinc patulum prospectans Narnia campum regali calcatur equo, rarique coloris non procul amnis abest, urbi qui nominis auctor:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:221)
serpentum patulos gestant pro casside rictus;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:137)
ac primam scelerum matrem, quae semper habendo plus sitiens patulis rimatur faucibus aurum, trudis Avaritiam;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:50)
cervi currum subiere iugales, quos decus esse deae primi sub limine caeli roscida fecundis concepit Luna cavernis:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:147)
insedit nigra cervice gementum et fixum dea quassat ebur penitusque cruentis stirpibus avulsis patulos exarmat hiatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:174)

SEARCH

MENU NAVIGATION