라틴어 문장 검색

succidere pinus aut magis enodes dubitat prosternere cedros exploratque habiles truncos rectique tenorem stipitis et certo pertemptat brachia nisu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:239)
quae si levis est, inter initia candenti 5 sub sole vel cedro 6 vel oleo lentisci finitur vel urticae semine et oleo detritis vel unguine ceti, quod in lancibus salitus thynnus remittit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 1:4)
quod ut fiat, Disce et odoratam stabulis incendere cedrum, Galbaneoque agitare graves nidore chelydros.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 6:2)
sed et mare scrutantur, ac soli omnium sucinum, quod ipsi glesum vocant, inter vada atque in ipso litore legunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 4:2)
si naturam sucini admoto igne temptes, in modum taedae accenditur alitque flammam pinguem et olentem;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 8:1)
Multa cedro aedificata erat regia, quae celeriter igne concepto late fudit incendium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 7:1)
Vetusta cedro erant facta conceptumque ignem late fudere, donec omnia solo aequata sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 10:2)
"Salomon, per quem se cecinit ipsa sapientia, qui disputavit a cedro Libani usque ad hysopum, quae exit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:31)
illius occursus etiam vitare memento, in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam consulitur, quae castra viro patriamque petente non ibit pariter numeris revocata Thrasylli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI282)
"en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver incipit et strata positus longaque cathedra munera femineis tractat secreta kalendis."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX20)
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum, Arguto tenues percurrens pectine telas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 7:2)
Cedro nunc licet ambules perunctus Et frontis gemino decens honore Pictis luxurieris umbilicis, Et te purpura delicata velet, Et cocco rubeat superbus index.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, II5)
Quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita, Pallidus Eoo ture quod ignis olet;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXV3)
Flentibus Heliadum ramis dum vipera repit, Fluxit in obstantem sucina gutta feram:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIX1)
Numquam grandia nec molesta poscit Quae cedro decorata purpuraque Nigris pagina crevit umbilicis.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VI6)

SEARCH

MENU NAVIGATION