라틴어 문장 검색

sed in praecipuo pavore Agrippina, vocem Claudii, quam temulentus iecerat, fatale sibi ut coniugum flagitia ferret, dein puniret, metuens, agere et celerare statuit, perdita prius Domitia Lepida muliebribus causis, quia Lepida minore Antonia genita, avunculo Augusto, Agrippinae sobrina prior ac Gnaei mariti eius soror, parem sibi claritudinem credebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장6)
Quarta aestas obtinendis quae percucurrerat insumpta;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 23장 1:1)
Ceterum ut transmittere in Italiam impune et usui foret, scriptum Aponio Saturnino, cum exercitu Moesico celeraret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장1)
Flaccus interim cognito castrorum obsidio et missis per Gallias qui auxilia concirent, lectos e legionibus Dillio Voculae duoetvicensimae legionis legato tradit, ut quam maximis per ripam itineribus celeraret, ipse navibus invalidus corpore, invisus militibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장1)
Magistratus et maturius incohauit et paene iunctim percucurrit, quaesturam praeturam consulatum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 3:1)
solusque omnium ex iis, qui pari lege damnati erant, restitutus in patriam amplissimos honores percucurrit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 3장 2:1)
Quippe cum Asiam ingenti velocitate percucurrisset, circa muros unius urbis haerebat tot maximarum rerum opportunitate dimissa.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 4:1)
Caeli quoque mira temperies, verno tepori maxime similis, omnes anni partes pari salubritate percurrit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 19:1)
quippe lymphati trepidare coeperunt omnium pectora occulto metu percurrente.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 16:2)
Ipsi amnes ex Armeniae montibus profluunt ac magno deinde aquarum divortio iter, quod coeperunt, percurrunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 15:1)
Eludant fidem licet, quibus forte temere humana negotia volvi agique persuasum est nexuve causarum latentium et multo ante destinatarum suum quemque ordinem inmutabili lege percurrere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 11장 10:1)
totas eas vitis auro caelata percurrit, aviumque, quarum visu maxime gaudent, argenteae effigies opera distinguant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 29:2)
dimissisque cum bona spe navigia exaedificari iubet, ut, cum totam Asiam percucurrisset, finem terrarum, mare, inviseret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 4:2)
supremam celeravit opem nutuque sereno intonuit, quem Nocte satae, quem turbidus horret
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 269:1)
diva volat defertque viro celeranda parentis imperia atque alacrem laetis hortatibus implet.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 85:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION