라틴어 문장 검색

Ego autem cum Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse acceperim, P. autem Africani historiae loquantur in legatione illa nobili, quam ante censuram obiit, Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem requiro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 7:3)
Nec te nostra iubet fieri censura pudicam, Sed tamen, ut temptes dissimulare, rogat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 142)
nec mea vos uni damnat censura puellae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 39:3)
"censuram longa senecta dabat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권39)
urbis opus domus una fuit, spatiumque tenebat, quo brevius muris oppida multa tenent, haec aequata solo est, nullo sub crimine regni, sed quia luxuria visa nocere sua, sustinuit tantas operum subvertere moles totque suas heres perdere Caesar opes, sic agitur censura et sic exempla parantur, cum iudex, alios quod monet, ipse facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권414)
offensa tandem iugis indulgentiae censura iustis excitatur motibus, dextram perarmat rompheali incendio, nimbos crepantes et fragosos turbines vibrans tonantum nube flammarum quatit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium21)
"abest atrocioribus censura fervens motibus;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.20)
"adeone nulla austeritas, censura nulla est fascibus?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.105)
urbs augusta suos vomit effunditque Quirites, una et patricios ambitione pari confundit plebeia phalanx umbonibus aequis discrimen procerum praecipitante fide.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.52)
Alius, cui convivarum censura permissa est, perstat infelix et exspectat, quos adulatio et intemperantia aut gulae aut linguae revocet in crastinum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:1)
Num quis tam iniquam censuram inter suos agit, ut sanum filium quam aegrum magis diligat, procerumve et excelsum quam brevem aut modicum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 26:1)
Censura fuit illa, non cena.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 72:3)
Ipse regem se esse dicebat, sed plus quam regnare mihi videbatur, cui liceret censuram agere regnantium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 12:2)
" Non est illud liberalitas, censura est.
(세네카, 행복론, Liber II 30:4)
In iis exige censuram et personarum aestimationem, quae separatim tamquam digno dantur, non in his, quae promiscue turbam admittunt.
(세네카, 행복론, Liber IV 135:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION