라틴어 문장 검색

iudiciorum desiderio tribunicia potestas efflagitata est, iudiciorum levitate ordo quoque alius ad res iudicandas postulatur, iudicum culpa atque dedecore etiam censorium nomen, quod asperius antea populo videri solebat, id nunc poscitur, id iam populare et plausibile factum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 2:4)
ait timere se ne animo meo penitus haereret, quod in centumvirali iudicio aliquando dixisset, cum responderet mihi et Satrio Rufo:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 11:3)
Nam iudicium centumvirale differri nullo modo, istuc aegre quidem sed tamen potest.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 6:3)
distringor centumviralibus causis, quae me exercent magis quam delectant.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 1:2)
ceteri audaces atque etiam magna ex parte adulescentuli obscuri ad declamandum huc transierunt, tam irreverenter et temere, ut mihi Atilius noster expresse dixisse videatur, sic in foro pueros a centumviralibus causis auspicari, ut ab Homero in scholis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 2:2)
' Post hoc ille cum ceteris subscripsit centumvirale iudicium, non subscripsit mecum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 6:4)
Verebantur quod videbant multis accidisse, ne ex centumvirali iudicio capitis rei exirent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 7:3)
Hoc facto Nepotis commotus praetor qui centumviralibus praesidet, deliberaturus an sequeretur exemplum, inopinatum nobis otium dedit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 5:1)
Intervenit enim acribus illis et erectis frequens necessitas computandi ac paene calculos tabulamque poscendi, ut repente in privati iudicii formam centumvirale vertatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 9:1)
aut cum de eadem causa pronuntiatum est, ut in reis deportatis et assertione secunda et partibus centumviralium, quae in duas hastas divisae sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 12:4)
etiam, si apud alios iudices agetur, ut in secunda adsertione aut in centumviralibus iudiciis duplicibus, parte victa decentius erit, quotiens contigerit, servare iudicum pudorem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 79:1)
Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia potestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere, ita ipsi clari potentesque fieri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 38장2)
Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter res publica agitabatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장1)
nam in quodam iudicio centumuirali, cum diceretur iurisiurandi condicio aliquando facta ab aduersario, induxit eiusmodi figuram qua illi omnia crimina regereret.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 6:8)
Vllum tu finem facies tribuniciae potestati, quam populus Romanus ut ipse plurimum posset plus ualere quam se uoluit?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.25)

SEARCH

MENU NAVIGATION