라틴어 문장 검색

nascetur vobis expers terroris Achilles, hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, qui persaepe vago victor certamine cursus flammea praevertet celeris vestigia cervae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 16:1)
leporem venator ut alta in nive sectetur, positum sic tangere nolit,cantat et adponit 'meus est amor huic similis;
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장58)
profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos figebat Numidas Albana nudus harena venator, quis enim iam non intellegat artes patricias?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV42)
alter enim, si concedas, mactare vovebit de grege servorum magna et pulcherrima quaeque corpora, vel pueris et frontibus ancillarum inponet vittas, et siqua est nubilis illi Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII33)
Qui ex venatore latro, ex latrone subito dux atque imperator et, si fortuna cessisset, Hispaniae Romulus, non contentus libertatem suorum defendere, per quattuordecim annos omnia citra ultraque Hiberum et Tagum igni ferroque populatus, castra etiam praetorum et praesidia adgressus, Claudium Vnimanum paene ad internicionem exercitus cecidit et insignia trabeis et fascibus nostris quae ceperat in montibus
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 15:2)
— Qualis coniecta cerva sagitta, Quam procul incautam nemora inter Cresia fixit Pastor agens telis, liquitque volatile ferrum Nescius:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 9:1)
Ceu canis umbrosam lustrans Gortynia vallem, Si veteris potuit cervae conprendere lustra, Saevit in absentem, et circum vestigia lustrans, Aethera per nitidum tenues sectatur odores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 20:3)
Sic dum pavidos formidine cervos Claudat odoratae metuentes aera pennae, Aut dum dispositis adtollat retia varis Venator, tenet ora levis clamosa Molossi, Spartanos Cretasque ligat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:17)
Et solitus vacuis errare mapalibus Afer Venator, ferrique simul fiducia non est, Vestibus iratos laxis operire leones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:67)
Vocabitur venator et veniet tibi Conviva clamatus prope.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX9)
Subpositam quondam fama est pro virgine cervam, At nunc pro cervo mentula subposita est.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCI10)
Spectavere canes praedam, stupuitque superbus Venator, cultro nil superesse suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXV2)
- Dum loquor, ecce redit sporta piscator inani, Venator capta maele superbus adest:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVII5)
Venator leporem, colonus haedum, Piscator ferat aequorum rapinas.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVII10)
Saepe satisfecit praedae venator, et acri Decidit excussus, nec rediturus, equo.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XIV2)

SEARCH

MENU NAVIGATION