라틴어 문장 검색

Inter quae Iulianus pulsos fulcire subsidiis, incitareque tardantes, quasi conturmalis strenuus properabat et rector.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 11:3)
Hoc argumentum paulo postea digestum tumore tragico Phrynichus in theatrum induxerat Athenarum, paulisperque iucunde auditus, cum cothurnatius stilus procederet lacrimosus, indignatione damnatus est populi, arbitrati non consolandi gratia sed probrose monendi, quae pertulerat amabilis civitas, nullis auctorum adminiculis fulta, hos quoque dolores scaenicis adnumerasse fabulis insolenter.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 4:1)
Namque et resticulam de fenestra praetorii quadam remota, dicitur semper habuisse suspensam, cuius summitas quaedam velut damnosa colligeret, nullis quidem indiciis fulta, sed nocitura insontibus multis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 36:2)
Et ne intervallatis ardor intepesceret moris, hora diei quarta ambitu cincto murorum, infestissime certabatur oppugnatoribus genuina ferocia ad praeceps exitium festinantibus, contraque defensorum vigore validis viribus incitato.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 3:1)
Nortmanni vero mense Novembri Hisam ingressi praedictum castrum obsidione cingunt aquamque eis qui in castro erant inclusi haurire ex flumine, quia aliam non habebant, prohibent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:12)
Zuendebolchus vero rex et Karolus cum exercitu veniunt Laudunumque obsidione cingunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:5)
enimuero ceruicula eius circulo mineo uelut aurea torqui pari fulgoris circumactu cingitur et coronatur.
(아풀레이우스, 플로리다 12:4)
ipsa fuerit, licet omni Gratiarum choro stipata et toto Cupidinum populo comitata et balteo suo cincta, cinnama fragrans et balsama rorans, calva processerit, I placere non poterit nec Vulcano suo.
(아풀레이우스, 변신, 2권 8:6)
Nec mora, cum vi patefactis aedibus globus latronum invadit omnia, et singula domus membra cingit armata factio, et auxiliis hinc inde convolantibus obsistit discursus hostilis:
(아풀레이우스, 변신, 3권 25:1)
huius per obliqua devexa, qua saxis asperrimis et ob id inaccessis cingitur, convalles lacunosae cavaeque nimium spinetis aggeratae et quaquaversus repositae naturalem tutelam praebentes ambiebant.
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:4)
At manu dextera gerebam flammis adultam facem, et caput decore corona cinxerat, palmae candidae foliis in modum radiorum prosistentibus:
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:6)
nulla prorsus animi ratione fultos
(ARCHIPOETA, IV91)
Quibus ita firmiter ab utraque parte dispositis, cum rex in oratione diutius moraretur et pagani parati ad locum certaminis citius advenissent, Aelfred, tunc secundarius, cum diutius hostiles acies ferre non posset, nisi aut bello retrorsum recederet, aut contra hostiles copias ante fratris adventum in bellum prorumperet, demum viriliter aprino more Christianas copias contra hostiles exercitus, ut ante proposuerant, tamen quamvis rex adhuc non venerat, dirigens, divino fretus consilio et adiutorio fultus, testudine ordinabiliter condensata, confestim contra hostes vexilla movet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 38 41:2)
Cumque regnare prope quasi invitus uno mense impleto coeperat -- nimirum enim non putabat se, nisi divino fultum auxilio, tantam paganorum unquam posse solum sufferre austeritatem, quin etiam viventibus suis fratribus, cum magna multorum detrimenta sustinuisset -- contra universum paganorum exercitum in monte, qui dicitur Wiltun, qui est in meridiana ripa fluminis Guilou, de quo flumine tota illa paga nominatur, cum paucis et nimium inaequali numero acerrime belligeravit, et cum hinc inde utrique hostiliter et animose non parva diei parte pugnarent, pagani ad integrum suum periculum propriis suis conspectibus cernentes, et hostium infestationem diutius non ferentes, terga in fugam verterunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:3)
Sed tamen ille solus divino fultus adminiculo susceptum semel regni gubernaculum, veluti gubernator praecipuus, navem suam multis opibus refertam ad desideratum ac tutum patriae suae portum, quamvis cunctus propemodum lassis suis nautis, perducere contendit, haud aliter titubare ac vacillare, quamvis inter fluctivagos ac multimodos praesentis vitae turbines, non sinebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION