라틴어 문장 검색

Praeter haec in omnibus vesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 7:2)
Ad discutienda vero ea, quae in corporis parte aliqua coierunt, maxime possunt abrotonum, helenium, amaracus, alba viola, mel, lilium, cyprius, lac, sertula campana, serpyllum, cupressus, cedrus, iris, viola Durnurea.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XI Quae discutiant ea, quae in aliqua parte corporis coierunt. 1:1)
quibus adjicitur cedri cyathus unus, olei laurei cyathi tres, olei acerbi sextarius.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 39:7)
hic mitis amomi, hic casiae matura seges, Panchaeaque turgent cinnama, nec sicco frondescunt vimina costo tardaque sudanti prorepunt balsama rivo.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:53)
venit et extremo Phoenix longaevus ab Euro adportans unco cinnama rara pede.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam4)
succidere pinus aut magis enodes dubitat prosternere cedros exploratque habiles truncos rectique tenorem stipitis et certo pertemptat brachia nisu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:239)
procul ignea lucet ales, odorati redolent cui cinnama busti.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:214)
quae si levis est, inter initia candenti 5 sub sole vel cedro 6 vel oleo lentisci finitur vel urticae semine et oleo detritis vel unguine ceti, quod in lancibus salitus thynnus remittit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 1:4)
quod ut fiat, Disce et odoratam stabulis incendere cedrum, Galbaneoque agitare graves nidore chelydros.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 6:2)
Multa cedro aedificata erat regia, quae celeriter igne concepto late fudit incendium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 7:1)
Vetusta cedro erant facta conceptumque ignem late fudere, donec omnia solo aequata sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 10:2)
"Salomon, per quem se cecinit ipsa sapientia, qui disputavit a cedro Libani usque ad hysopum, quae exit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:31)
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum, Arguto tenues percurrens pectine telas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 7:2)
Cedro nunc licet ambules perunctus Et frontis gemino decens honore Pictis luxurieris umbilicis, Et te purpura delicata velet, Et cocco rubeat superbus index.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, II5)
Quod quacumque venis, Cosmum migrare putamus Et fluere excusso cinnama fusa vitro, Nolo peregrinis placeas tibi, Gellia, nugis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION