라틴어 문장 검색

culpa docentis scilicet arguitur, quod laevae parte mamillae nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet, quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus circumagat madidas a tempestate cohortes.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII76)
"quo te circumagas?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX38)
Hic paululum circumacta fortuna est, tantum ut plura essent Romanae virtutis insignia, cuius fere magnitudo calamitatibus adprobatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 24:1)
Sed inpatiens iniuriae statim Sulla legiones circumegit, dilatoque Mithridate Esquilina Collinaque porta geminum urbi agmen infudit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 6:2)
Strages a Iuba coepit, cuius elephanti bellorum rudes et nuperi a silva consternati subito clangore lituorum in suos sese circumegere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 67:1)
Visne igitur (quoniam sol paululum a meridie iam devexus videtur, nequedum satis ab his novellis arboribus omnis hic locus opacatur) descendatur ad Lirim, eaque quae restant in illis alnorum umbraculis persequamur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 8:4)
Longior educto qua surgit in aera dorso, Gallica rura videt, devexasque aspicit Alpes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:57)
Fidi scelerum suetique ministri, Effractos circum tumulos ac busta vagati, Conspexere procul praerupta in caute sedentem, Qua iuga devexus Pharsalica porrigit Aemus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:36)
nec sidera nota Ostendit Libycae finitor circulus orae, Multaque devexo terrarum margine celat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:53)
Isset in occasus, mundi devexa secutus, Ambissetque polos, Nilumque a fonte bibisset:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:18)
torquet agens circum in gyrum circumagit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1171)
vertex vertex dicitur circumacta in se unda et quae quasi sorbere videatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1172)
miscet perturbat, circumagit, insequitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1911)
devexo olympo inclinato in noctem caelo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2801)
consurgit premitur deest 'ita', ut sit, (ut) ad Scythiam consurgit, ita premitur in austros, id est premitur contra, devexus in Indos, ut fuerat supra Afros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2411)

SEARCH

MENU NAVIGATION